Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (741) of 568 > >|
507741IN LUDO ALEÆ. dem valere dictum eſt ac {1/36}a. At verò primo ejus ja-
ctu exiſtente ſenario, opùs eſt ut ex duobus jactibus
non niſi ſemel ſenarium jaciat.
Quod per 10 Propoſi-
tionem tantundem valet ac ſi {11/36}a haberet.
Atqui cer-
tum eſt ipſum unum habere caſum, quo primâ vice ſe-
narium jaciat, &
quinque caſus quibus diverſum eve-
niat.
Habet itaque ab initio unum caſum ad {11/36}a, &
5 caſus ad {1/36}a, id quod per 2dam Propoſitionem tan-
tundem valet ac {16/216}a ſeu {2/27}a.
Hoc pacto aſſumendo
continuè unum jactum ampliùs, invenitur 10 jactibus unâ
teſſerâ, aut 10 teſſeris primo jactu ſuſcipi poſſe, ut duo
ſenarii jaciantur, idque cum lucro.
Propositio XIII.
Si cum alio ludam duabus teſſeris unum ſolummodo
jactum, hâc conditione, ut, ſi ſeptenarius eve-
niat, ego vincam;
at ille, ſi denarius obtingat;
ſi vero quidquam aliud accidat, ut tum id quod
depoſitum eſt æqualiter dividamus:
Invenire qua-
lis iſtius pars cuique noſtrum debeatur.
QUoniam 36 jactuum, qui duabus teſſeris proveniunt,
6 jactus exiſtunt ſeptem punctorum, &
3 jactus
decem punctorum, reſtant adhuc 27 jactus, qui ludum
æquare poſſunt;
id quod ſi fiat, cuique noſtrum debe-
bitur {1/2}a.
Verùm ſi id non obtingat, habebo 6 caſus,
quibus vincam, id eſt, ut a habeam;
& 3 caſus, qui-
bus diverſum eveniat, nihilque habeam:
id quod per
2dam Propoſitionem tantundem eſt ac ſi tali caſu {2/3}a ha-
berem.
Habeo itaque ab initio 27 caſus ad {1/2}a & 9 ca-
ſus ad {2/3}a, id quod, per 2dam Propoſitionem, tantun-
dem eſt ac {13/24}a.
Et remanet contracertanti {11/24}a.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index