Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
481 467
482 468
483 469
484 470
485 471
486 472
487 473
488 474
489 475
490 476
491 477
492 478
493 479
494 480
495 481
496 482
497 483
498 484
499 485
500 486
501 487
502 488
503 489
504 490
505 491
506 492
507 493
508 494
509 495
510 496
< >
page |< < (493) of 795 > >|
507493CORPORUM FIRMORUM.
EXPERIMENTUM XLI.
Lignum Ceraſi vulgaris, in medio cylindricum, diametri 0, 25
pollicis ſuſtinuit libras 650, a quibus cylindrus non fuit diffractus,
ſed per medium uſque ad extremitatem capitis craſſioris fiſſus,
tum aucto pondere craſſius divulſum, vide Tab.
XXIII. fig. 32.
EXPERIMENTUM XLII.
Electum fuit Lignum rubri coloris, admodum ſolidum, quod
ex America affertur, &
a Belgis vocatur Caro Equina, propter
colorem, hujus medium erat parallelopipedum quadrangulum, cu-
jus quodlibet latus fuit 0, 25 pollicis, ſuſtinuit libras 1300, tum
autem tenuius parallelopipedum non diffractum fuit, ſed craſſior
pars oblique avulſa uſque ad extremitatem capitis.
vide Tab. XXII.
fig. 31.
EXPERIMENTUM XLIII.
Factum fuit cum Ligno Americano, (a Belgis vocato Sakker-
daane) quod in medio parallelopipedum, cujus quodlibet latus
0, 25 pollicis ſuſtinuit libras 1350, tum non quidem diffractum fuit,
ſed ſpecies parallelopipedi latioris extracta ex craſſiori capite uſ-
que ad foramen, &
longitudinis 4 pollicum.
EXPERIMENTUM XLIV.
Lignum Americanum, (quod vocatur Granadille) elegantiſſime
fibris variegatum, cujus medium cylindricum diametri 0, 25 polli-
cis ſuſtinuit libras 950, â quibus tamen penitus diffractum fuit ab-
eundo in feſtucam oblongam aſperamque.
Tab. XXIII. fig. 33.
EXPERIMENTUM XLV.
Lignum idem Granadille in medio formatum in parallelopipedum
quadrangulum, cujus quodlibet latus fuit 0, 25 pollicis, hoc a libris
800 diffractum fuit p enitus in oblongam abeundo feſtucam.
Tab.
XXIII. fig. 34.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index