Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
51 41
52 42
53 43
54 44
55 45
56 46
57 47
58 48
59 49
60 50
61 51
62 52
63 53
64 54
65 55
66 56
67 57
68 58
69 59
70 60
71 61
72 62
73 63
74 64
75 65
76 66
77 67
78 68
79 69
80 70
< >
page |< < (41) of 214 > >|
5141DE MACHINIS HYDRAVL. PARISIENSIBVS.
5. Similem effectum praeſtat alterum tympanum D,
cuius manubrium curuatum tres libriles K, L, M, 12 p.
longos, quibus tres emboli inuerſi adhaerent, mo-
uet.
Axes autem horum intra cupreas patellas
uoluuntur.
6. Rotae ſic ſuſpenſae ſunt, ut cum creſcit uel de-
creſcit flumen, attolli et demitti intra columnas pos-
ſint.
Quem in finem in ſingulis angulis pancratia col-
locata, et in tignis ſiue columnis, quae rotam ſuſten-
tant, interuallo nouem digitorum ſoramina facta ſunt,
in quae claui ferrei immittuntur, ex quibus tota rotac
moles pendet.
Quin uerſus ſuperiorem quoque con-
tignationem rota adducitur, quando glacies in flumi-
ne natant, aut quando idem nimis altum exiſtit.
7. Inſuper rotam dentatam EF cingit circulus ligneus,
qui cochlea adducitur, et laxatur, ut hoc tanquam freno
omnis cohiberi motus queat.
Aquae, quae ob aluei mu-
ro ſolido utrimque clauſi anguſtiam, per totam urbem
maiore celeritate ruunt, paulo uelociores redduntur,
dum ſuper palos ante pontem infixos uoluuntur.
Verum
ante rotas cataractae demittuntur, quae nimium aqua-
rum affluxum moderantur.
Quae autem de una rota
dixi, ualent etiam de altera, quae alterius prorſus ſi-
milis eſt.
8. Supereſt, ut quantum aquarum his duabus rotis,
intra 24 horarum ſpatium in receptaculum inferatur,
et quae uis totam machinam moueat, explicemus,
Vtemur hic Ioncherii obſeruationibus et experimentis.
hypotheſes ſunt 1. rotam bis gyrari intra temporis minu-
tum.
2. machinam integram et ſine uitio eſſe, cete-
ra ex ſuperioribus petantur.
Motus nempe emboli eſt
in perpendiculo 18 digitorum, et columna aquae tali
motu hauſta, capit 18 cantharos Pariſienſes,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index