Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Page concordance

< >
Scan Original
51 37
52 38
53 39
54 40
55 41
56 42
57 43
58 44
59 45
60 46
61 47
62 48
63 49
64 50
65 51
66 52
67 53
68 54
69 55
70 56
71 57
72 58
73 59
74 60
75 61
76 62
77 63
78 64
79 65
80 66
< >
page |< < (37) of 795 > >|
5137DE MAGNETE. tem, & Magnes reciproce tantopere ad ferrum, hinc ut manerent a
ſe ſejuncta hæc corpora;
pondus majus imponendum erat Lanci ad-
nexæ oppoſito brachio I ibræ illius, ex quo Magnes pendebat, eo
attollebatur Magnes, tum accurate tantundem ponderi imponendum
erat ferro, a quo deprimebatur, atque a Magnete avellebatur;
quibus
peractis æquilibrium obſervabatur in utraque libra:
Hinc igitur ma-
nifeſto liquet, Actionem Magnetis in ferrum eſſe æqualem Reactioni
ferri ad Magnetem:
idem evinci poteſt alio etiam modo, ſi nem-
pe tum ferrum, tum Magnetem parvis inmittamus cymbulis, in
quibus, Aqua labro amplo immiſſa, natent, accedunt enim ambæ
cymbulæ ad ſe æquali cum impetu, &
in intermedia via ſibi eunt
obviam:
Verum ad alia tranſeamus experimenta, in quibus opera-
tiones Magnetis in ferrum determinare calculo conati fuimus.
EXPERIMENTUM XVI.
Sumſi maſſam ferream, quod erat parallelepipedum, baſeos 224
linearum pollicis quadratarum, longitudinis 5 {1/2} pollic.
rhenol. hoc nun-
quam Magnetem attigerat, tabulæ id impoſui, ut immobiliter ſtaret:
tum ſuspendi Magnetem, etiam formæ parallelepipedæ, qui Expe-
rimento quarto inſervierat, ex fune annexo Libræ, ita ut axis,
utrosque polos connectens, eſſet in horizontem perpendicularis, tran-
ſiretque per axem ferri:
reductum Magnetem ad æquilibrium, pri-
usquam tentamina fierent, demiſi ad varias a ferro diſtantias ſucces-
ſive, quemadmodum in Experimento II.
& notavi pondus alteri
imponendum lanci, ad æquilibrium reſtituendum, quod æquipolle-
bat ſemper ejus viribus attractricibus:
eſſectum attractionis ex appo-
ſita conſpicere licet tabula.
11
Diſtantiæ \\ pollic. # lin # Attractio. \\ gran. Medicor.
3 # 7 # 1
2 # 11 # 1 {1/2}
2 # 6 # 2
1 # 7 # 6
1 # 4 {1/2} # 10
# 11 # 14

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index