Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
51
51 (39)
52
52 (40)
53
53 (41)
54
54 (42)
55
55 (43)
56
56 (44)
57
57 (45)
58
58 (46)
59
59 (47)
60
60 (48)
< >
page |< < (39) of 672 > >|
Grad. Longiùs, quàm propofitæ quæſtionis, & inſtitutæ differta-
tionis
ratio poſtulat, digrederemur, ſi experimentum illud limatè
&
ſubtiliter examinare aggrederemur. Non eſt adducendum in
controuerſiam
, vtrùm Natura in hac rerum vniuerſitate materiam
in
orbem diſtribuendo omnia confuderit, quin ordinem aliquem
corporum
conſtituerit aptis &
accommodatis locis; qui ſi fortè
perturbatus
fuerit, ſingula vim habeant, qua conentur, quan-
tum
poſſunt, ſe ipſa reuocare in deſtinatum locum, atque depra-
uatum
ordinem reſtituere.
Hinc ſi ad centrum accedant, grauita-
re
dicuntur, ſi ab eo recedant, leuitare:
cumque hoc pendeat ex
ordinis
perturbatione, idem corpus non abſolutè, fed comparatè,
&
graue eſt, & leue, prout proximum corpus aut magis abeſſe à cen-
tro
expetit, aut minùs:
ſin autem iuxta præſcriptumà Naturâ or-
dinem
collocatum fuerit, tunc neque graue eſt, neque leue in actu
ſecundo
, vt ſcholæ loquuntur.
Cum verò nihil inane ſit, in quod
ſe
recipiat corpus, dum mouetur, ſed omnia plena eſſe oporteat,
fieri
non poteſt, vt quicquam ſiuè ex ſe &
ſponte ſuâ locum com-
mutet
, ſiuè externo pulſu agitetur, quin repellat corpus obuium,
cuius
in locum penetrat, &
ſimul in relictum à commoto corpore
ſpatium
ſubſequatur aliud corpus.
Sicut igitur ſi corpus obuium
ita
ſit naturâ comparatum, vt repelli nequeat, aut ſaltem com-
primi
, nullus eſt illius motus, quantalibet propenſione incline-
tur
ad proprium locum;
ita quoquè, ſi nullum corpus ſubſequi
queat
, aut ſaltem diſtrahi, &
rareſcere, irrita eſt vis eſficiendi mo-
tum
.
Contingere autem poteſt, vt res in illud diſcrimen addu-
catur
, vtrùm corporis fluidi præpoſterè collocati motus omnis co-
hibeatur
, quia nullum ſuccedere poteſt proximum corpus, an ali-
qua
eiuſdem particula raritatem præter naturam aſſumat, vt re-
liquis
partibus concedatur motus:
Ideò, quia vtrumque ingenite
corporis
illius propenſioni aduerſatur, ſapientiſſimo Naturæ conſi-
lio
factum eſt, vt primùm ſingulis corporibus fluidis, iuxta eorum
materiam
magis aut minùs compactam terminus ſtatuatur, intrà
quem
toleranter ferant præpoſteram illam collocationem;
deinde,
ne
præter modum peruerſus ſit ordo, ſic partitur natura violen-
tiam
, vt pars corporis intrà terminum præſcriptum conſiſtat,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index