Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of Notes

< >
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
[Note]
< >
page |< < (749) of 568 > >|
515749NOVUS CYCLUS HARMONICUS. tiam ejus diviſionis ex Geometriæ principiis demonſtrave-
rim, &
illam vindicaverim adverſus injuſtum duorum illo-
rum celebrium Scriptorum pronunciatum.
In lib. 3. Muſices Salinæ integrum exſtat caput de hac di-
viſione, cujus inſcriptio eſt, De prava conſtitutione cujuſ-
dam inſtrumenti, quod in Italia citra quadraginta annos fa-
bricari cæptum eſt, in quo reperitur omnis tonus in partes
quinque diviſus;
Dicit inſtrumentum hoc nominis Archi-
cymbali donatum fuiſſe, illudque fuiſſe incerti autoris;
Mu-
ſicos quoſdam admodum idoneos id magni feciſſe, præci-
pue quia continebat omnia intervalla, omnesque conſonan-
tias (ut credebant, ait) adſcendendo, &
deſcendendo & quia
poſt certam periodum rediebatur ad eundem ſonum vel æqui-
pollentem, cum eo a quo initium factum erat;
Quia Octava di-
viſa erat in 31 partes æquales, quas vocabant Dieſas (ſeu tonos
perfectos) quarum tonus debebat continere 5;
magnus ſe-
mitonus 3;
parvus 2; Tertia major 10; Tertia minor 8; Quar-
ta 13;
Quinta 18; Sexta minor 21; Sexta major 23. Sed ad-
dit, cum tentaſſent tale diſponere inſtrumentum hoc ſonum
dediſſe admodum ingratum, &
qui inſigniter aures præſen-
tium offendebat, unde concludit, talem diviſionem deviare ab
omni ratione harmonica, ſive examinetur ſecundum menſu-
ram juſtarum conſonantiarum ſive Temperamenti.
Præter
experientiam &
aliud affert argumentum deductum ex Me-
thodo in hac diviſione adhibita.
P. Merſennus etiam con-
tendit ſe bene illam refutaviſſe.
Erravit uterque, quia illos
latebat Methodus dividendi Octavam in 31 partes æquales,
quod probabiliter &
ipſi inventores non potuere; requiritur
enim cognitio Logarithmorum, qui nondum illorum nequi-
dem Salinæ tempore erant inventi.
Tandem novum hoc
Temperamentum, quod adeo repudiant, omnium præſtantiſ-
ſimum merito dicitur, omnia habens commoda quæ ipſi tri-
buebantur;
præcipuæ ſimplicitatem quam communicat Theo-
riæ tonorum, &
parum admodum differt ab eo, quo utun-
tur omnes, ut auris differentiam non percipiat uti computa-
tione probabo.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index