Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
511 83
512 84
513 85
514 86
515 87
516 88
517 89
518 90
519 91
520 92
521 93
522 94
523 95
524 96
525 97
526 98
527 99
528 100
529 101
530 102
531 103
532 104
533 105
534 106
535 107
536 108
537 109
538 110
539 111
540 112
< >
page |< < (89) of 672 > >|
51789De Calore Viventium. veréque (ſi ipſa per ſe præcisè ſumantur) non eſſe animata; quia
licèt potiſſimam atque efficaciſſimam ſpirituum ac ſalium por-
tionem contineant, non tamen omnes complectuntur particu-
las, quibus anima conſtat.
Utique experimur Gallinarum ova
fœcunda ſapidiora eſſe hypenemiis, ſeu ſubventaneis;
non niſi
quia illa præ his alios ſales continent.
Porrò ova fœcunda (ne
quis vocabulum in invidiam adducat) animata, hoc eſt, princi-
pium, quo pullus vivat, intra ſe complecti, haùd ægrè conce-
derem, non tamen ova ipſa vivere æquè facilè (niſi priùs de voca-
bulis inter nos conveniat) affirmarem, etiamſi pullum in ovo
vivere, quando jam vitalis facultas exercetur, dicendum ſit.
Si
enim in ovo (illud intelligo, quod maris ſemine afflatum fuit,
nam ex Ariſtotele lib.
2. de Gen. Anim. cap. 3. Quibus animalibus
ova ſubventitia gignuntur, partes quidem utrorumque obtinet ovum
inſtitutum, ſed principio caret, quapropter animatum non est, id enim
à maris ſemine affertur) ſi, inquam, in ovo pulli anima non con-
cluditur, extrinſecùs illam advenire neceſſe eſt.
Non utique
avi incubanti tribuenda eſt anima pulli, quem ex alieno ovo
excludit:
ſiquidem ſæpiùs Meleagridi, non rarò etiam ſemi-
mari capo fovenda Gallinarum ova ſubiiciuntur;
immò etiam
aliquando Coturnicum aut phaſianorumova foventur à Gallinâ,
nec exiſtimandum eſt eam poſſe tàm diſſimilibus ſecundùm
ſpeciem avibus animam, utique diverſam, impertiri.
Quid?
quod citrà ullum incubitum temperato furnorum calore, ex-
cluduntur pulli;
an furno vis ineſt pullis animam tribuendi?
Incubitu avium fœtum excludendi Naturæ ratio eſt, ait Ariſt.
lib. 6.
de Hiſt.
Anim. cap. 2. non tamen ita ſolùm ova aperiuntur, ſedetiam
ſponte in terrâ, ut in Ægypto, obruta fimo pulliciem procreant.
Et
Syracuſis potator quidam, ovis ſub ſtoreâ in terrâ poſitis, tandiu pota-
bat, donec ova ederent fœtum.
Fam verò & , cum in vaſis quibuſdam
tepidis eſſent conjecta, ſponte ova pullos prompſere.
Sed neque iis
aſſentiendum videtur, qui univerſalem cauſam, ſivè Cœlum,
ſivè Naturæ author dicatur, ad hujuſmodi animarum procrea-
tionem ſingulari efficientiâ advocant, brutorum animam, ſim-
plicem quandam naturam adſtruentes.
Quàm multa enim
ſunt animantia, quæ ex ovo oriuntur?
cujuſmodi ſunt piſces
ferè omnes, aves, inſecta plurima, atque reptilia, quorum ani-
mationem non facilè dixerim Deum ſibi reſervaſſe, qui Geneſ
1.
20. dixit, Producant aquæ reptile animæ viventis, & volatile ſuper
terram ſub firmamento Cœli:
Contra verò ut intelligeremus huma-
num animum ab ipſo Deo procreari, non dixit, producat

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index