Blancanus, Josephus, Sphaera mvndi, sev cosmographia demonstratiua , ac facile methodo tradita : in qua totius Mundi fabrica, vna cum nouis, Tychonis, Kepleri, Galilaei, aliorumq' ; Astronomorum adinuentis continentur ; Accessere I. Breuis introductio ad geographiam. II. Apparatus ad mathematicarum studium. III. Echometria, idest Geometrica tractatio de Echo. IV. Nouum instrumentum ad Horologia

Table of figures

< >
[Figure 21]
[Figure 22]
[Figure 23]
[Figure 24]
[Figure 25]
[Figure 26]
[Figure 27]
[Figure 28]
[Figure 29]
[Figure 30]
[Figure 31]
[Figure 32]
[Figure 33]
[Figure 34]
[Figure 35]
[Figure 36]
[Figure 37]
[Figure 38]
[Figure 39]
[Figure 40]
[Figure 41]
[Figure 42]
[Figure 43]
[Figure 44]
[Figure 45]
[Figure 46]
[Figure 47]
[Figure 48]
[Figure 49]
[Figure 50]
< >
page |< < (36) of 300 > >|
5236
LIBER QVARTVS DE TERRA
De loco Terræ. # Cap. I.
DIcimus terram eſſe in medio Sphæræ mundi, ſeu Firmamenti, ita vt medium ſiue
centrum eius ſit vnum, &
idem cum medio, ſiue centro Mundi, & Firmamenti.
quod primus omnium Parmenides Eleates ante Chriſti natiuitatem ann. 452.
circiter animaduerit.
Prima ratio ſit, quia exiſtẽtibus nobis in quouis ſuperficiei terreſtris loco, ſtel-
læ eiuſdem ſemper magnitudinis cum ad meridianum peruenerint, ſecluſis va-
poribus, ac nebulis, apparent:
quod non accideret, niſi æqualiter vndique ab om-
nibus cæli partibus, ſeu ſtellis diſtaremus:
cum autem Firmamentum ſit ſphæri-
cum, in eoque ſtellæ infigantur, à quibus æque vndique abſcendimus, neceſſa-
rio ſequitur, nos in medio eius, ſiue apud eius centrum reſidere;
ac propterea
Terra cui inſiſtimus medium mundi obtinebit.
2 Vbique terrarum cæli medietas vna ſemper ſpectatur, altera ſemper infrà horizontem occultatur:
videmus namque ſemper ſex ſigna Zodiaci, quæ cæli dimidium in gyrum occupant, ſupra horizontem,
reliqua verò ſex infra latere:
quod quidem neutiquam contingeret, terra extra mundi medium ſita. Idem
etiam inde patet, quia cum luminaria ſunt ex diametro oppoſita, quod accidit in perfecto plenilunio, eo-
rum vno occidente, alterum oritur, ideſt, ambo in horizonte ſpectantur, atqui horizon mundum bitariam
ſecat, igitur mundi ſemiſſis ſupra horizontem exiſtit.
Porrò ſicuti in cap. de horizonte dictum eſt, horizon Phyſicus, & Aſtronomicus in cælo inſenſibiliter
differunt:
ob nimiam enim cæli à terra diſtantiam, differentiam eorum inibi inſenſibilis euadit. vnde quã-
uis allatæ rationes ad horizontem Phyſicum referantur, qui exacte mundum bifariam non ſecat, validæ
nihilominus ſunt, quia eum bifariam phyſicè partitur.
3 Ratio deſumitur ab Eclypſibus Lunæ; quando enim Luna eclypſatur, Soli perfectè diametralite@
opponitur, vt, &
experientia, & Aſtronomorum calculationes oſtendunt. priuatur autem lumine, quia
in vmbram terræ incurrit, ſicque obiectu terræ Solis lumen inhibetur;
neceſiario igitur terra tunc erit in-
31[Figure 31] ter Solem, &
Lunam; experientia enim docet, corpus vmbro-
ſum medium eſſe inter luminoſum, &
obumbratum; erit igitur
terra inter Solem, &
Lunam, ac proinde in mundi diametro in
quapiam Eclypſis, quæ in appoſita figura fit A B C.
ſimiliter
in altera quauis Eclypſi, ideſt, quæ in alio Zodiaci loco contin-
gat, terra neceſſario erit in mundana diame@ro, v.
g. in Eclypſi
D B E.
in vtraque igitur fuit in mundi diametro, ergo etiam
in loco B.
qui ſolus in vtraque diametro eſt: idem accidit in
omnibus Lunæ defectibus;
ſed locus B. eſt in mundi medio, in
eo enim ſe mutuo diametriſecant:
terra igitur medium, ac cen
trum illud obſidet.
Hæ autem rationes, euidenter propoſi-
tum concludere videntur.
4 Inſtrumenta omnia Aſtronomorum ſupponunt terram
eſſe in centro mundi, v.
g. ſupponunt Horologium ſolare eſſe
in centro, imò apicem ſtyli illius eſſe ipſum mundi centrum:
conſtruuntque illud ipſum perinde, ac ſi eſſemus in centro, eo-
demque vtuntur eadem hypotheſi, ex qua nullum ſequitur in-
conueniens, quinimò omnia veritate conſona ſuccedunt;
vide-
mus enim prædicta horologia rectè horas perpetuo indicare.

hæ ſunt rationes Aſtronomicæ.
Phyſicæ ſunt ſequentes.
5 Ratio Phyſicorum eſt. grauia omnia deorſum tendunt, ergo terra omnium Elementorum grauiſ-
fima, infra ea deſcendet, atque in infimo loco, nempe a cælo remotiſſimo, quod eſt eius centrum, reſide-
bit:
quæ ratio non conuincit relipſa terram inibi eſſe ſed tantummodo in eſie debere; eſt tamen vera cauſa
poſitus terræ.
Cæterum meritò homines mirantur, cum intelligunt terram in medio mundi ſitam, aere
circumfuſam nullo fultam fulcimento pendere, ſed hanc illi naturam conditor eius ſapientiſſimus indi-
dit, quippe qui, vt aiunt ſacræ literæ, firmauit orbem terræ, qui non conmouehitur, quam immobilita-
tem Ouidius eleganter ſic cecinit;
stat viterraſua: & alibi,
Ponderibus librata ſuis immobilis bæret.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index