Valerio, Luca, De centro gravitatis solidorvm libri tres

Page concordance

< >
Scan Original
51
52
53
54
55
56
57
58
59
60
61
62
63
64
65
66
67
68
69
70
71
72
73
74
75
76
77
78
79
80
< >
page |< < of 283 > >|
1
PROPOSITIO XXI.
Omnis polygoni æquilateri, & æquianguli
idem eſt centrum grauitatis, & figuræ.
Sit polygonum æquilaterum, & æquiangulum ABC
DEFG, cuius ſit primo laterum numerus impar, centrum
autem ſit L.
Dico punctum L, eſse centrum grauitatis
polygoni ABCDEFG; ſectis enim duobus lateribus
DE, FG, bifariam in punctis K, H, ducantur ab angulis
oppoſitis rectæ AH, CK. & rectæ BMG, CNF, CM,
MF, iungantur.
Quoniam igitur ex decima tertia quar
ti Elem. quemadmodum in pentagono, ita in omni præ­
dicto polygono imparium multitudine laterum plane col­
ligitur centrum po­
lygoni eſse in qua­
libet recta, quæ ab
angulo ad medium
lateris oppoſiti du­
citur, quoniam ab
omnibus angulis ſic
ductæ ſecant ſe ſe
in eadem proportio­
ne æqualitatis, ita
vt eadem ſit propor
tio ſegmentorum,
quæ ad angulos, ad
ea, quæ ad latera
30[Figure 30]
illis angulis oppoſita; rectæ AH, CK, ſecabunt ſe ſe in
puncto L.
Rurfus quoniam ex eadem Euclidis angulus
BAL, æqualis eſt angulo GAL, ſed AB, eſt æqualis
AG, & AM, communis, erit baſis BM, æqualis baſi

Text layer

  • Dictionary
  • Places

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index