Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

List of thumbnails

< >
511
511 (497)
512
512 (498)
513
513 (499)
514
514 (500)
515
515 (501)
516
516 (502)
517
517 (503)
518
518 (504)
519
519 (505)
520
520 (506)
< >
page |< < (506) of 795 > >|
520506INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM logabantur & rumpebantur: calor hic ab attritu partium ſupra ſe
motarum &
valde preſſarum, cum attenuatur Metallum, oritur:
præterea ruptum Metallum, modo antea valde tenſum, in tremo-
res concitatiſſimos abit, quibus partes nunc excurrendo, nunc rede-
undo, ſeſe mutuo inſigniter fricabant, atterebantque, &
eo modo
ignem colligebant.
Quicunque deſcripta a nobis Experimenta comparat cumiis, quæ
adfert de Lanis in Magiſterio naturæ &
artis Lib. XI. Cap. 1. § 22.
facile perſpiciet, hunc Autorem Experimenta ſpectantia corporum
Cohærentiam tantum exſuo cerebello extruſiſſe, tentaſſe vero nihil:

hæc enim habet.
Nexus partium in metallis omnium robuſtiſſimus,
&
qui maxime reſiſtit fractioni videtur eſſe in Chalybe, tum in Fer-
ro, deinde vero in Ære, poſthæc in Argento, ac deinde in Auro,
demum in Stanno &
Plumbo; nimirum ſi ſumas ſingula fila Cylin-
drica ex ſingulis metallis, inter ſe omnino æqualia ſecundum craſſi-
tiem, atque illis appendas diverſa pondera, donec frangantur,
filum chalybeum majus pondus ſuſtinebit, ac cætera deinceps, eo or-
dine, quem dicebamus,
Longe melius profecto Merſennus in Lib. 3. Harmonices prop. 7.
ex Experientiâ metallorum Cohærentiam determinavit, quem ſi
conſuluiſſet de Lanis, Auro maximum robur competere deprehen-
diſſet:
convenit Merſenniana adduxiſſe, ut noſtra tentamina con-
ſirmentur.
Electæ fuerunt fides metallicæ, quarum craſſities fuit
{3/16} lineæ quam proxime, longæ 1 {1/2} pedes:
illi, quæ ex Auro puro
confecta fuit, appendi potuerunt libræ 23, a quibus frangebatur:

hujus firmitati proxima fuit fides ex Auro mixto, quod erat 22
partium:
fides ex Argento æqualis roboris cum binis præcedenti-
bus dicitur fuiſſe.
hoc tamen non bene convenit cum noſtris, qui-
bus minorem Cohærentiam Argenti deprehendimus:
fides ferrea
fracta fuit a libris 19.
chorda cuprea & ænea æqualis fuit roboris
&
fracta a libris 18. Chorda ex Inteſtinis ovium facta & æque
craſſa cum priori fracta fuit a libris 7.
A methodo diverſa ſuſpenſionis facile potuit oriri diſcrepantia,
quæ inter Experimenta noſtra &
Merſenniana obtinet.
Convenit hic quoque egiſſe de Cohærentia abſoluta Vitri, quod
quoniam maxime homogeneum corpus eſſe videtur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index