Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
511
511 (83)
512
512 (84)
513
513 (85)
514
514 (86)
515
515 (87)
516
516 (88)
517
517 (89)
518
518 (90)
519
519 (91)
520
520 (92)
< >
page |< < (93) of 672 > >|
52193De Calore viventium. *ſtatimque rupto cortice prodeunt Cicadæ ex matrice illâ Cicadâ, quam*
*modo Tettigometram dixi, nigræ protinus, &
duriuſculæ, & majuſ-*
*culæ, atque incipiunt canere.
* Exuvias illas contigit mihi ruſti-
canti non ſemel videre:
erat autem cortex craſſiuſculus à ſum-
mo capite ad imum ſecundùm ſpinam dorſi rectâ diffiſſus,
adhærebantque pedum relictæ quaſi vaginæ.
Hinc animum
ſubiit ſuſpicari, ſimile quiddam accidere hujuſmodi ranunculis,
qui ad rubetarum, aut bufonum in ſicco ſemper viventium
genus pertinere videntur:
fortaſſe enim (mecum ipſe reputa-
bam) in ſummo æſtu vermes intra pulverem nocturno rore
perfuſum gignuntur, &
ex iis fit Batrachometra, adeò ut ſuper-
veniente tepido imbre dehiſcat cortex, &
quemadmodum Ci-
cada prodit, ita pariter Rana.
Id quod ſatisfaceret iis, qui in,
ventriculo ſe deprehendiſſe aſſerunt herbarum particulas;
quas
nimirum vermis comederit.
Verùm cum neque his plenè
acquieſcerem, eò procedebam, ut exiſtimarem à rubetis aut
bufonibus in pulvere depoſita ova, quæ Solis calore foveantur,
&
nocturni roris humore ſalibus atque ſpiritibus fœto imbuta,
rareſcente ac fermenteſcente, quæ intus eſt, materiâ, intume-
ſcant, cortice membranaceo diſtentionem patiente, atque ſen-
ſim æquè ac ex furni aut fimi calore in gallinæ ovo pullus,
formetur ranunculus, qui demum erumpat dehiſcente puta-
mine aquâ pluviâ perfuſo.
Demum, utrumque cogitatum
conjungens, ſuſpicabar ex ovo vermem oriri, &
ex verme Ba-
trachometram;
eſto, depoſitas exuvias cum luto permiſtas,
ibique marceſcentes videre nequeamus.
Dand. Audivi aliquando narrantem curioſos quoſdam pileo,
penulâ, ocreis adversùs pluviam optimè munitos imminente,
imbre ingreſſos pulverulentam viam, ut obſervarent, an ranun-
culi, uti ſperabant, erumperent:
neque eos ſpes fruſtrata eſt.
Unum autem præter ſpem ex inopinato animadvertere conti-
git, videlicet non paſſim, ſed quaſi ordinatim erumpere ranun-
culos ſerie ad viæ longitudinem tranſversâ, perinde atque ſi
ranæ matres, cum ab uno ad alterum viæ marginem tranſirent,
ova in pulvere depoſuiſſent.
Id quod iis, quæ poſtremo loco,
Gradonice, excogitabas, favere videtur.
Sed ut hujuſmodi ova
admittam, hunc mihi ex animo ſcrupulum evelle.
Si Plinio
lib.
9. cap. 51. ſcribenti credimus, Ranæ *pariunt minimas carnes*
*nigras, quas Gyrinos vocant, oculis tantùm &
caudâ inſignes: mox pedes*
*figurantur, caudâ findente ſe in poſteriores, Mirumque;
ſemeſtrivitâ*
*reſolvuntur in limum nullo cernente, &
rurſus vernis aquis renaſcun-*
*tur, quæ fuere natæ.
*

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index