Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
521
521 (93)
522
522 (94)
523
523 (95)
524
524 (96)
525
525 (97)
526
526 (98)
527
527 (99)
528
528 (100)
529
529 (101)
530
530 (102)
< >
page |< < (98) of 672 > >|
52698Diſſertatio Secunda. humor relinquat, ſed potiùs ex majori particularum compa-
ctione, ac validiore conglutinatione.
Dand. Niſi ipſe mihi aſſentari viderer, auderem hæc confir-
mare ex oppoſitâ facultate graminis cujuſdam Norvegici,
*Beengras* dicti, quod ad junci figuram propiùs accedere viſum eſt
iis, qui ſiccam plantam ſunt contemplati.
Herbam hanc *Oſſifra-*
*gam* nonnulli vocant, ſed vocabulum non probo, ſiquidem tan-
tum abeſt ab eo, ut oſſa jumentorum herbâ illâ veſcentium,
comminuat carioſa aut friabilia reddendo, ut potiùs mollia
atque flexibilia evadant;
quandoquidem boves eâ paſti uſque
adeò ad ambulandum inepti fiunt, ut elumbes videantur, nec
veſtigium facere poſſint:
ſanantur autem & confirmantur, ſi
ipſis comedenda exhibeantur oſſa alterius animalis hujus herbæ
eſu perempti.
Sed & illud addendum, quòd incolæ ex hujuſ-
modi herbâ unguentum parant ad oſſa conglutinanda:
prop-
terea minimè dicenda videtur Oſſifraga, ſed verbo litem non
intendamus.
Memini me apud Fernelium lib. 2. de Abd. rer.
cauſis cap. 9. pag. 96. legiſſe hæc verba. *Ipſi vidimus*, inquit, *in*
*milite quodam oſſa crurum, brachiorum, &
femorum, ex morbo tam*
*mollia, &
flexibilia evaſiſſe, ut ceræ modo facilè ſequerentur, quocun-*
*que torqueres;
quæ tandem balnearum naturalium uſu (ejuſmodi*
*erant aluminoſæ) in priſtinum vigorem roburque reſtituta ſunt.
* Cum
autem mecum ipſe perpenderem, quî fieri potuerit, ut ad tan-
tam mollitudinem oſſa dura pervenerint, obſervavi per artem
ebur molliri, ſi diutiùs detineatur in aceto ter deſtillato, in quo
fervente tres Salviæ manipuli excocti fuerint:
Oſſa verò tracta-
bilia ac flexibilia fieri in aquâ, quæ ex Vitriolo Romano &
Sale
communi pari pondere optimè contuſis atque contriſis extilla-
verit.
Hinc militis illius oſſa ex morbo mollia ac tenera eva-
ſiſſe exiſtimabam vi ſalium acidorum cum alimento ad oſſa,
delatorum, qui morbo cauſam dederint:
Nam & igniculi fer-
rum pervadentes, sèque inſinuantes in meatus, quos &
laxant,
illud molliunt.
Quapropter non eſt à probabilitate alienum,
gramen illud Norvegicum hujuſmodi ſalibus acidis abundare,
qui ad oſſa bovis illo paſti cum alimento delati ea penetrando
emolliant.
Quod ſi animali ſic laboranti alterius jumenti oſſa
(utique comminuta) hiſce ſalibus referta exhibeantur, conva-
leſcit, quia ſales iſti cognatos ſales educunt ex oſſibus morboſis:

ſic &
aqua ſalſa magis, quàm dulcis, ſalem extrahit è ſalſamen-
tis.
Hoc fortaſſe reſpexit empiricus quidam, qui oſſium molli-
tiem curavit balneo frigido ex ſulphure, vitriolo, alumine, &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index