Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
521
522
523 757
524 758
525 759
526 760
527 761
528 762
529 763
530 764
531 765
532
533
534
535 769
536 770
537 771
538 772
539 773
540 774
541 775
542 776
543
544
545
546
547
548
549
550
< >
page |< < (760) of 568 > >|
526760CHRISTIANI HUGENII angulus C K A æqualis ang. A Q K, ſed demonſtravimus
angulos A P K &
A Q K eſſe æquales, ergo anguli B K A,
C K A erunt inter ſe æquales Q.
E. D.
Si punctum H cadat in circumferentiam circuli punctum
H erit punctum K, quod quæritur &
lineæ H P, K P, K O
in unicam H P coaleſcunt;
& ſimiliter lineæ H Q, K Q,
K I in unam H Q, &
quæ ſuperius demonſtrata ſunt &
hic locum habent, in quo caſu Hyperbolâ non indigemus.
III.
ALITER.
Dato Speculo Cavo aut Convexo, itemque Oculo &
Puncto Rei viſæ, invenire Punctum Reflexionis.
ESto ſpeculum ex ſphæra quæ Centrum habeat A punctum;
11TAB. LVI.
fig. 2.
oculus vero ſit in B, &
punctum viſibile in C, Pla-
numque ductum per A, B, C, faciat in ſphæra Circulum
D d, in quo invenienda ſint Reflexionis Puncta.
Per tria
Puncta A, B, C, deſcribatur Circuli Circumferentia, cujus
ſit Centrum Z;
occurrat autem ei producta A E, Perpend.
B C, in R; & ſit duabus R A, O A, tertia Proportionalis
N A;
eritque N M, Parallela B C, altera Aſymptoton.
Rurſus ſint Proportionales E A, {1/2} A O, A I, &
ſumma
I Y æquali I N, ducatur Y M Parallela A Z;
eaque erit
altera Aſymptotos.
Denique ſumptis I X, I S, quæ ſin-
gulæ poſſint dimidium quadratum A O, una cum quadrato
A I;
erunt Puncta X & S in Hyperbola, aut ſectionibus
oppoſitis D d, ad inventas Aſymptotos deſcribendis, qua-
rum interſectiones cum Circumferentia D O, oſtendent
Puncta Reflexionis quæſita.
Conſtructio hæc, in omni
Caſu, quo Problema ſolidum eſt, locum habet, præter-
quam in uno, ubi non Hyperbola ſed Parabola deſcriben-
da eſt;
cum nimirum Circumferentia per Puncta A, B, C,
deſcripta, tangit Rectam A E.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index