529515CORPORUM FIRMORUM.
tamen reſoluta contorſione, quemlibet funem vires librar.
92 poſſi-
dere; Quamobrem confirmamur iterum funes compoſitos ex aliis,
per contorſionem debilitari; atque vires determinari poſſe ope
Trianguli formati ex perpendicularibus in directionem ſpiræ, reſi-
ſtentiæ, & appenſi ponderis. Sed Reaumuriana obſervata anne-
ctere libet, ut multitudine Experimentorum â variis captorum Phi-
loſophis magis convincamur, & eo citius præjudicatam opinionem
exuamus: Funem adhibuit Vir inclytus, qui geſtare poterat libras
72, hic erat compoſitus ex tribus funiculis, evolvit funem, ut ho-
rum trium robur ſeorſim examinaret; unus deprehenſus fuit libras
27 ferre, alter libras 33. tertius libras 35; ſumma trium ponderum
eſt librar. 95. quum tamen convoluti funes in unum modo libras 72
geſtaverunt: Præterea! alio uſus eſt fune, ex quo circiter ſuſpendebat
libras 70, nam a libris 72 frangebatur; ex eo evolvit tres funicu-
los ipſum componentes, quorum unus ferebat libras 24, alter 28,
tertius 30; ſumma horum ponderum eſt æqualis libris 82, quæ ma-
jor eſt, quam a fune compoſito lata fuit: Si hæc Reaumuriana no-
ſtraque Experimenta non plane evicerint quemcunque funem com-
poſitum ex aliis debilitari convolutione in ſe mutuo, dubito an
quidem unquam aliquid demonſtratum fuerit: prolixior evaſi quam
par erat, ſed ad errorem receptum eliminandum, ſemper quamplu-
rimum laboris impendi debet. Reſtat ut determinemus robur non-
nullorum funium datæ craſſitiei, ut a priori cognoſcamus, quoties-
cunque aliquod pondus elevandum, vel grave onus movendum ſit,
cujus craſſitiei funis deſideretur, qui pondus geſtare valeat.

Componuntur a reſtiariis funes tum albi, tum cinerei coloris,
quorum unum genus ex Cannabe inſolatione albefacta, alterum ex
Cannabe vulgari conficitur, utrumque genus examinavi, atque even-
tus tentaminum hi fuerunt.

EXPERIMENTUM LXXXIV.
Funis inſolatione candeſactus, cujus circumferentia erat 0, 15
pollicis, compoſitus ex tribus funiculis in unum contortis, qui
ſinguli ex pluribus filamentis etiam contortis conſtabant, fuſtinuit
libras 31, ſed a libris 32 fractus fuit.