Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (764) of 568 > >|
530764CHRIST. HUGENII
VI.
Excerpta ex litteris Dni. Hugenii Acad. Reg. ſcient.
Socii, ad auctorem Diarii Paris. de novo Mi-
croſcopio ex Hollandia allato.
MIcroſcopium hoc ex unico formatur exiguo globulo vi-
treo, ſimili illis, quibus in Hollandia &
Anglia ani-
malcula fuere obſervata in aqua puteali &
pluvia, ut & illa in
qua piper fuit maceratum, de quibus egiſti in 9.
& 11. diario
hujus anni (1678);
ſed globuli de quibus nunc ago aliis hiſce
minores ſunt.
Inter ipſos quos ex Hollandia attuli quidam magnitudine
non ſuperant arenæ granulum;
alii adeo exigui ſunt ut vix vi-
deri queant, quare objecta in immenſum amplificant;
eo enim
hæc majora apparent quo globuli ſunt minores.
Objectum obſervandum inter vitri laminam & lapidis ſpe-
cularis lamellam includitur;
hæc machinæ adaptantur quæ
mihi aliis huc uſque uſitatis magis commoda videtur.
Exigua
guttula æquæ, in qua per duos aut tres dies piper fuit mace-
ratum, ita incluſa, magna videtur natantibus piſciculis bene re-
pleta piſcina.
Quæ pecularia circa aquam hanc obſervavi, ne quæ in
diario veſtro ſunt relata iterum memorem, hæc ſunt;
ex
omni pipere non eadem generantur animalcula;
piper quod-
dam animalcula ceteris majora format, ſive hoc a piperis ve-
tuſtate pendeat, ſive ab alia cauſa, quæ in ſequentibus de-
tegi poterit.
Similia animalcula ex aliis ſeminibus ut ex ſemine corian-
dri etiam producuntur.
Hoc idem obſervavi in ſucco Betulæ, ubi per quinque
aut ſex dies hunc ſervaveram.
Quidam animalcula viderunt in aqua in qua nux aroma-
tica, aut caſia, maceratæ fuere:
& probabile admodum eſt
in multis aliis rebus ſimilia detegi poſſe.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index