Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (105) of 672 > >|
533105De Calore Viventium. dum pertinentes, ex cerebro autem nervos, qui ad motum,
voluntarium congruentem ſpirituum animalium copiam ſup-
peditant.
Maur. Ad vitam animalis, quatenus à ſtirpibus ſecernitur
per motum, cognitionem, &
appetitionem, devenimus. Sed
quia habuimus ſermonem benè longum de Igniculis, quos tum
arteriæ, tum nervi devehunt ad vitæ Vegetativæ functiones
perficiendas, ſatius videtur diſputationem abrumpere, &
in,
aliud tempus rejicere, ſi quid de brutorum animantium vitâ
dicere probabiliter poterimus.
Moneo interim non audiendos
eos, qui animam tunc primùm advenire brutis aut plantis
(quicquid de animâ humanâ dici oporteat) exiſtimant, cum
membra corporis efformata ſunt;
quia ex Ariſtotele lib. 2. de
Animâ text.
7. Anima eſt primus actus corporis naturalis inſtru-
mentalis:
Neque enim omnis vitalis operatio eſt Organica,
cujuſmodi eſt Nutritio &
Augmentatio per ſe præcisè ſumpta:
ſiquidem os, etiam in animali perfecto non nutritur, quia tibia,
aut cubitus, ſed quia os eſt;
& membra ipſa, quæ partibus ſimi-
laribus conſtant, non aliâ ratione nutriri aut augeri dicuntur,
quàm quia partes ipſæ ſimilares congruum ſibi alimentum,
aſſumunt.
Ab animâ igitur etiam ante efformata organa per-
ficitur nutritio, diſpoſitio, &
augmentum partium, quæ orga-
num conſtituunt.
Eſto anima utatur conſtitutis organis, quæ
ſibi ipſa condidit;
neque enim video, cui tribuenda ſit effectio
capitis, alarum, pedum, cæterorumque membrorum pulli, qui
ex ovo excluditur calore furni, niſi intus exiſtens anima com-
moveat particulas atque diſponat, ut membra ipſa ritè confor-
mentur.
Dand. Quoniam Ariſtotelis mentio incidit, præterire non,
poſſum me aliquando ſubdubitaſſe, an iſta calidarum particu-
larum complexio, in qua Animam vegetantem (ſi Phyſicè,
atque reipſa, non verò juxtà Logicam notionem, conſideretur)
conſtituimus, affinis ſit, aut potiùs eadem cum illâ, quam Ari-
ſtoteles lib.
1. de Animâ text. 56. & ſeqq. improbat, videlicet
animam eſſe Harmoniam.
Sed ille ipſe mihi ſcrupulum exe-
mit;
nam tum in antecedentibus, tum in conſequentibus ma-
nifeſtum eſt ipſum de animâ non corporeâ loqui;
ait enim,
text.
56. Congruit autem magis de ſanitate dicere Harmoniam, & om-
nino de corporeis virtutibus, quàm de animâ.
Nos verò utique inter
corporeas virtutes connumeramus animam, quâ ſtirpes &
ani-
mantes vigent, de quâ hactenus locuti ſumus:
an autem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index