Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Table of contents

< >
< >
page |< < (771) of 568 > >|
537771EXPERIMENTA PHYSICA. nondum aëre purgata deſcendebat ex Phialâ; altera vice ut
aqua deſcenderet, effeci immiſſâ in collum Phialæ bullâ adeo
parvâ, ut ægre videri poſſet.
EXPERIMENTUM II.
Notabile quid in deſcenſu aquæ aëre purgatæ.
SEd alio tempore mihi quid valde memorabile contigit.
Cum non immiſiſſem bullam aëream, poſt exhauſtum aë-
rem bullam formari obſervavi in inferiori parte colli Phialæ;

Hæc bulla, continuo magis magiſque aucta, ubi ad magnitudi-
nem parvi pili pervenit, reliquit vitrum &
incepit adſcendere
in collo Phialæ, ubi autem pervenit ad altitudinem unius
pollicis ſupra ſuperficiem aquæ in vitro D, non ulterius ad-
ſcendit, ſed ſubito ſeſe expandit ſuperiora verſus &
unico
momento occupavit totam Phialam, ex qua eodem tempore
aqua deſcendit per parvum id ſpatium, quod reliquum erat in-
ter interiorem colli ſuperficiem &
bullam, quæ extenſa erat,
omniſque remanſit infra illam altitudinem unius pollicis, ad
quam bulla cæpit ſeſe expandere.
Omnia hæc porro mihi
contigerunt inſtituenti experimenta cum tubis duorum pe-
dum &
majoribus, ubi aqua manebat ſuſpenſa eodem modo
ut in tubo 9 pollicum.
Communicavi hæc experimenta cum ſocietate regia An-
glicana, ſed noluere ſtatim illis fidem dare, mihi autem in-
dicarunt veriſimiliter aquam Phialæ non deſcendiſſe, prop-
ter aërem non bene evacuatum:
ſed reſpondi, nullam da-
ri rationem illud ſuſpectandi ſi attendamus ad illud quod
notavi in fine experimenti fuiſſe obſervatum;
& præterea
me ex experimentis frequenter repetitis de bona machi-
næ conditione certiſſimum eſſe.
Tandem cum anno 1663
eſſem in Angliâ me præſente in conſeſſu Societatis Regiæ
idem experimentum eodemque cum ſucceſſu inſtitutum eſt,
licet tubi fuerint quatuor &
quinque pedum; dein in men-
tem venit Dno Boyle idem inſtituere experimentum, non ad-
hibitâ antliâ, cum argento vivo in tubo vitreo, cujus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index