Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (42) of 672 > >|
5442Diſſertatio Tertia. ſit? necne? Statim reſpondebo, ad retinendam auiculam nimium
eſſe;
ad firmandam nauim anchorâ, inualidum eſſe & exilem; ſi
ſolitariè conſideretur, &
ſimpliciter, quin ad aliquid vinciendum
referatur, neque validum eſſe, neque inualidum:
ſicut enim
validum aut inualidum comparatè dicitur, quatenus ad aliud
refertur, ita pariter graue aut leue non dicitur niſi habitâ ratio-
ne ordinis corporum in hoc Orbe iuxta cuiuſque naturam diſpo-
ſitorum.
Nam quod vnicuique corpori grauitas tribuatur, vt
omnia deorſum connitentia preſsè cohæreant, neque relictis ina-
nitatibus difiungantur;
prorſus inutile mihi videtur, & ſine cau-
sâ confictum:
obidipſum, videlicet, quia Naturæ author Deus
Firmamento concluſit inferiora omnia nihil inane relinquens, &

ita corpora ſibi inuicem ſuâ mole obſiſtunt, vt à duobus ſpatium
idem occupari nequeat, tam preſsè cohærent omnia, vt nullâ vir-
tute naturali fieri poſſit, quin cohæreant;
adeoque nullo conatu
indigent, ne diſiungantur, quaſi, niſi inferiora à ſuperioribus
vrgerentur, relinquendus eſſet hiatus.
Quinimmo tam longè
abſunt corpora ab iſto preſſu, nequa inanitas interijciatur, vt
potiùs ſibi viciſſim manum inijciant, ſeque inuicem retineant,
non vrgeant, aut premant.
Quare quid ſit aërem Mercurio ſu-
biecti vaſis inſidentem grauitare, &
vrgere, fateor, adeò hebes
ſum, vt non intelligam:
quid enim conetur aër infra Mercurium
deſcendere, infra quem ſi eſſet, vt Naturæ ordo redintegraretur,
oporteret ſurſum conniti.
Dand. At aër iſte telluri circumfuſus, halitibus aqueis, ter-
reniſque puluiſculis plenus, grauis eſt;
ſpiritus verò, quem mon-
tium incolæ ducunt, defęcatus eſt, &
leuis.
Maur. Si ſingulæ iſtius aëris partes abſolutè accipiantur, &
in loco ſuo, nulla facultatem habet indè ſponte ſuâ diſcedendi;
ac proinde grauis non eſt aër, qui naturalis quietis ſedem nactus
non poteſt deſcendere, neque leuis, qui nequit aſcendere;
nam
parium comparatio nec elationem habet, nec ſubmiſſionem.
Quod
ſi comparatè ſumantur &
præpoſterè inter ſe diſpoſiti halitus, aut
in alieno loco intermedio collocati, tunc alter grauis eſt, alter
leuis.
Sed in experimento, de quo ſermo eſt, ordine poſitas
atmoſphæræ partes, non verò perturbatas intelligimus, videli-
cet craſſas inferiores, tenues autem ſuperiores;
adeòque non ab
his illæ vrgentur, aut premuntur.
Verùm ſi aërius

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index