Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (115) of 672 > >|
543115An igneæ ſint brutorum animæ. ſanguinis particulas calore exteri, atque comminui; ſed tam,
brevi intervallo diſiunguntur cordis explicatio atque contra-
ctio, ut vix exceptus ſanguis extrudatur, neque illi conco-
quendo ſufficiens ſpatium ſuppetere videatur.
Dand. Propterea exiſtimant nonnullifierì ſubitam ſanguinis
in corde accenſionem (&
quaſi inſtar pyrii pulveris exploſio-
nem) non quidem ex toto, ſed quatenus particulæ nitro-ſul-
phureæ aptæ ſunt, ut in flammam abeant.
His tamen aſſen-
tiri minimè poſſum;
ut enìm concedam ex nitroſis aëris, quen@
ſpiritu ducimus, particulis, &
ex ſulphure, quo conſtat ſanguis,
hunc efferveſcere, id non eſſet cordi tribuendum:
quandoqui-
dem ex dextro cordis ſinu per Arteriam Pneumonicam (ſic
placet vocare Venam Arterioſam communiter dictam) in,
pulmones expreſſus ſanguis atro-purpureus per innumeros ac
tenuiſſimos illius arteriæ ſurculos diſtributus occurrit aëri per
bronchiorum ramuſculos delato in lobulorum pulmonis veſi-
culas, quas arteriæ &
venæ pneumonicæ creberrimæ circum-
plectuntur, &
nitroſas particulas aſſumit, quibus commiſcetur,
antequam per Arteriam Venoſam, ſeu Pnemonicam influat
factus coccineus in ſiniſtrum cordis ſinum;
ac proinde fervor
ille nullam agnoſceret cordis efficientiam, ſi tantummodo
locum ibi inveniret ad rareſcendum, &
nihil à corde ſanguis
acciperet, quo ad ſubitam illam conflagrationem excitaretur.
Præterquam quod ex illâ accenſione ſanguis raritatem aſſu-
mens ad amplius ſpatium illico explicaretur, &
cordis ſinum
dilataret ejus apicem versùs baſim retrahendo, eoque momento
pulſum efficeret:
cùm autem deinde ſe ſponte ſuâ cor ſubſi-
dens contraheret, ſanguinem expelleret in aortam, ideóque,
arteriæ inflatæ (nam ſanguis ex ampliore in anguſtiores tubos
propulſus arteriarum membranas diſtenderet) pulſarent:
ex
quo fieret, ut arteriarum atque cordis pulſus non eodem mo-
mento eſſent:
id quod pleriſque abſurdum videtur.
Maur. Necinſerere novas opiniones, nec evellere inſitas, aut
aliquem in meam ſententiam deducere, mihi unquam cordi
fuit:
ſed neque ſerviliter alicujus veſtigiis inſiſtere animum,
induxi.
Quæſo igitur à vobis, ut pro veſtrâ humanitate mihi
detis hanc veniam, ut patiamini me planè &
apertè loqui, quod
ſentio:
qualiſcunque tandem ſuerit mea ſententia; quam,
tamen patrono aliquo non carituram ſpero.
Tanta eſt cordis
cum muſculorum naturâ ſimilitudo, ut illud, doctiſſimis Ana-
tomicis aſſentiens cum Hippocrate, muſculum eſſe non

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index