Clavius, Christoph, Gnomonices libri octo, in quibus non solum horologiorum solariu[m], sed aliarum quo[quam] rerum, quae ex gnomonis umbra cognosci possunt, descriptiones geometricè demonstrantur

Table of figures

< >
< >
page |< < (528) of 677 > >|
544528
GNOMONICES
LIBER SEXTVS.
331[Figure 331]
AVCTORE
1110
CHRISTOPHORO CLAVIO BAMBER GENSI
SOCIETATIS IESV.
EDidit Ptolemæus libellum acutiſſimum de Analemmate,
in quo &
Geometrice, & per numeros arcus quoſdam circulo-
rum inueſtigat, per quos eadem ferme via, qua nos in proxi-
mo libro vſi ſumus, horologia omnis generis deſcribantur.
Id quod feliciter executus eſt Federicus Commandinus in li-
2220 bello de horologiorum deſcriptione, quem ad illud opus de
Analemmate adiunxit.
Quoniam vero quàm plurimi & Ana
lemma Ptolemæi, &
deſcriptionem horologiorum à Federico
Commandino ex eo depromptam ſuſpiciunt quidem, &
ad-
mirantur propter acumen ingenii, &
ſubtilitatem demonſtrationum, ſed ſimul
vtrumque auctorem grauiſſime accuſant de affectata quadam obſcuritate, vt om-
nino diffidant, ſeſe fructum aliquem ex eorum ſeriptis capere poſſe:
faciendum
mihi omnino putaui, vt rationem illam deſcribendorum horologiorum, quam
Federicus Commandinus, vt diximus, ex Analemmate Ptolemæi deprompſit, &

quæ iucundiſſima eſt, ſubtiliſſimaq́;
, clarius, & , quoad eius ſieri poterit, breuius hoc
3330 libro explicem, vt à quouis, qui omnino rerum Geometricarum ignarus non ſit, in-
telligi poſſit, ac percipi.
Non ſequar autem verba Ptolemæi, ſed ſententiam, atque
rem ipſam, præſertim in arcubus, circumferentijsve inquirendis per numeros, vbi
multo breuiores ſupputationes, quam Ptolemæus, excogitauimus, vt facile quiuis
iudicabit, ſi hæc noſtra cum Ptolemæi ſcriptis contulerit.
EXPLICATIO CIRCVLORVM, ET
circumferentiarum, quos præcipue in Analemmate
Ptolemæus conſiderat. CAPVTI.
4440
PTolemaevs trium potiſſimum horologiorum, nempe Horizontalis, Verti-
calis, ac Meridiani, rationem habuiſſe videtur;
(Nos tamen eadem ratione, ad mo
55Quos cireulos
præcipue in A-
nalemmate Pto
lemæus conſi-
de@et.
dum horizontalis horologii, omnia alia horologia, de quibus in ſuperioribus egi
mus, deſcribemus) propterea tres tantum circulos maximos præcipue in Analem-
mate conſiderat ſeſe in qualibet ſphæræ poſitione mutuo ad angulos rectos in-
terſecantes, puta Horizontem, Meridianum, &
Verticalem circulum proprie di-
ctum, quibus dicta tria horologia æquidiſtant, vt ex ſuperioribus patet.
Quilibet enim horum
trium circulorum rectus eſt, per propoſ.
15. lib. 1. Theod. ad reliquos duos, cum per eorum po
los ducatur, vt perſpicuum eſt.
Communes quoque eorundem circulorum ſectiones mutuo in-
ter ſe angulos rectos conſtituunt in centro mundi;
propterea quod quiliber duo horum circulo-
6619. vndec.7750 rum ad reliquum recti ſunt, vt diximus, ac propterea &
communis illorum ſectio ad eundem per-
pendicularis, &
c. Cõmunis autem ſectio Horizontis, & Meridiani appellatur à Ptolemęo linea
meridiana@ Sectio vero communis Horizontis, &
Verticalis dicitur linea æquinoctialis, eo quod
88Linea meridia-
na, linea æqui-
noctialis, & Gno
mon quid ſecũ-
du@ Ptolemęũ.
ſit communis etiam ſectio Horizontis, &
æquinoctialis circuli: Communis denique ſectio Me-
ridiani, &
Verticalis Gnomon vocatur. Quæ omnia in ſubiecta figura apparent, in qua circulus
A B C D, eſt Meridianus;
A F C G, Horizon ad Meridianum rectus, B F D G, Verticalis proprie
dictus ad vtrumque nominatum circulum rectus;
Linea meridiana recta A C, nempe communis
ſectio Horizontis, ac Meridian@;
Linea æquinoctialis recta F G, communis ſcilicet ſectio Horizõ-
tis, &
Verticalis; Linea denique recta D B, gnomon, nimirum ſectio communis Meridiani, &
Verticalis.
CVILIBET deinde horum trium circulorum motum quendam tribuit Ptolemæus.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index