Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of handwritten notes

< >
< >
page |< < (117) of 672 > >|
545117Anigneæ ſint brutorum animæ. mus enim & digitorum ordinem quaſi in ſpiram obliquè flecti,
&
manum contractam quodammodo turgeſcere, ac proximam
tabulam pulſare.
Quando igitur cor eâ, quam dixi, ratione in
ſpiram contorquetur, ventriculorum latera propiùs ad ſe acce-
dant neceſſe eſt, adeóque receptus ſanguis exprimitur, ex dex-
tro quidem ſinu per arteriam pneumonicam in pulmones, ex
ſiniſtro autem in aortam, ac per ejus ramos aſcendentem &

deſcendentem in univerſum corpus.
Motu autem ſpirali vali-
diùs, &
minore niſu extrudi incluſum liquorem, quàm motu
recto, apertum eſt ex Mechanicis.
Hinc eſt cor ſimul micare,
&
Arterias; illud quidem, quia dum contrahitur, turgeſcit;
has verò, quia dum propulſum ex corde ſanguinem remorantur
anguſtiæ, per quas in venas intrudi debet, refertæ ſanguine,
diſtenduntur earum tunicæ, quæ poſtmodum juxtà membra-
narum diſtractarum naturam ſe contrahentes, novo impulſu
ſanguinem tum in membrorum nutriendorum poros, tum in,
venas emittunt.
Grad. Levi igitur negotio componi poteſt aliquorum contro-
verſia, quæ ad vocabula pertinere videtur;
utrùm videlicet Ar-
teriæ impleantur, ac pulſent in cordis Diaſtole, an verò in Sy-
ſtole.
Si enim Diaſtolen intelligant, quando ventriculi paten-
tibus valvulis ſanguinem excipiunt, Syſtolen verò quando ſan-
guinem extrudunt;
Arteriæ pulſant in Syſtole: Sìn autem Dia-
ſtolen dicant, quando cordis parenchyma ſecundùm latitudi-
nem augeri videtur, Syſtolen verò, quando ſubſidit quaſi flac-
ceſcens (quemadmodum pectoris Syſtolæ dicuntur, quas ex
parte efficiunt muſculorum relaxationes, &
aërem à Trachæa,
&
Bronchiis ejiciunt) Arteriæ implentur, & pulſant in Dia-
ſtole.
Sed nos vocum lites miſſas facimus, qui rem ipſam inqui-
rimus.
Quapropter progrediamur, ſi placet.
Maur. Nunquid aliquando obſervaſtis, cor animantis evul-
ſum ita mobiliter palpitare, ut ferè quis cum Cicerone dixerit
imitari igneam celeritatem?
Motûs illius frequentis, & levis,
ſeu vibrationis, quidnam eſſe cauſæ putem, niſi reſiduas liquo-
ris nervei diſcurrentis particulas, quæ cordis fibras pervadendo
illas contrahant, &
illico excludantur, cùm fibræ viciſſim ſe
reſtituunt?
Sic tenue virgultum in rivulo ab aquæ fluentisim-
petu flecti videmus, &
illud ſuâ facultate elaſticâ iterum aſſur-
gere motum reciprocando, quandiu aquæ fluxus durat, qua,
conſiſtente directum perſtat.
Donec igitur nerveus liquor, aut,
ſi mavultis, ejus ſpiritus, &
ſal volatilis, quo imbutæ erant

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index