Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (532) of 795 > >|
546532INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM ſur. des Surfaces Sect. 1. §. 23. Hayes Treatize of Fluxions Sect. 4.
§. 1. Corol. & apud alios.
His licet demonſtratis, quanta ſutura ſit diverſorum corporum
Cohærentia reſpectiva ad abſolutam determinari tantum poterit ex
Experientia, quia a priori ignoramus, an in hoc corpore, quod
voco A, fibræ elongentur in ratione tenſionum, uti Leibnitſius
ſuppoſuit, an in ratione ſubduplicata, ſubtriplicata, aliave quali-
bet tenſionum ſuarum;
ſi id a priori cognoſceremus, etiam ope
explicatæ methodi extemplo reſpectivam Cohærentiam ex abſoluta
determinaremus, verum id Experientia prius oſtendere debet, ejus
ope cognita Cohærentia abſoluta &
reſpectiva, cognoſcetur ex iis,
quæ ſupra demonſtravimus, in quanam proportione ſe habeant vi-
res retrotrahentes fibrarum in variis elongationibus oriundis ex ten-
ſione.
Sit enim Cohærentia abſoluta alicujus corporis ad reſpectivam
uti 6 ad 1, tum erit hæc proprietas virium retrotrahentium in fi-
bris, ut ſint in ratione ſurde ſolida elongationum:
vidimus enim ſi
fibræ habeant vires retrotrahentes in ratione elongationum ſurde
ſolida, abſolutam Cohærentiam fore ad reſpectivam, uti 6 ad 1.
Poſuimus in datâ demonſtratione omnes fibras totius lateris AHB
elongari &
diſtrahi, verum ſi accuratius attendamus, obſervabimus
in inflexione corporis ab appenſo pondere fibras partim extrahi,
partim comprimi:
Sit enim corpus Tab. XXIV. fig. 13. ABCD,
primo horrizontale, atque infixum parieti AB, tum extremo CD
appendatur pondus P, quo deprimatur &
elongetur, atque fibra B
recedat uſque in F, evadatque corpus FAZX, erunt fibræ inter-
mediæ BAF quædam tenſæ:
ſed ſi hoc corpus ita ſibi relinquere-
tur, extenſione BF manente, &
concipiatur paries BA penetrabi-
lis, circa punctum F tanquam centrum converteretur deſcenden-
do uſque in ſitum GFXZ, adeoque parietem penetraſſet quanti-
tate Trianguli AGS, cum vero paries BA ponitur impenetrabilis,
corpus eum premit, quantum ingreſſum fuiſſet, adeoque tantope-
re comprimit fibras contra parietem.
Ex quibus liquet, corporis ABCD, quo tempore id â pondere
P deprimitur, &
fibræ ſuperiores extenduntur, fibras inferiores
comprimi.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index