Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
1
2
3
4
5
6
7
8
9
10
11
12
13
14
15
16 316
17 317
18 318
19 319
20 320
21 321
22 322
23 323
24 324
25
26
27
28 325
29 326
30
< >
page |< < of 568 > >|
55 29[Figure 29]
CHRISTIANI HUGENII,
Const. F.
AD
C. V. FRAN. XAVERIUM
AINSCOM. S. I.
EPISTOLA.
Cl. Viro D°. XAVERIO AINSCOM
CHRISTIANUS HUGENIUS S. D.
LIber ille quem non ita pridem tuo no-
mine huc miſit Apelles veſter Segerus,
tam mihi acceptus fuit, Vir Clariſſ.
quam ſolent eſſe ea quorum diutina ex-
pectatio deſiderium auget.
Jam diu enim
intellexeram te Quadraturæ Vincentia-
næ patrocinium ſuſcepiſſe, noviſſiméque
&
Lovanio & Româ ſignificatum fuerat
opus illud jam penè à te ad umbilicum
perductum, in quo pars etiam quædam noſtræ Exetaſi dica-
ta eſſet.
Itaque cum avide totum commentarium tuum evol-
vi, tum accuratius reliquis illa expendi quæ propius ad me
pertinebant.
De quibus quid viſum fuerit breviter tibi perſcri-
bere conſtitui.
Equidem miratus ſum, cum me non ultimum
inter eos recenſeas qui cæteris ſolidius in examinanda Qua-
dratura veſtra verſati ſint, poſtea tamen adeo nihili animad-
verſiones omnes meas, omniáque argumenta prædicare, ut
quod convellere nituntur, id ne attingant quidem.
Nempe
ego totâ viâ, totoque, quod ajunt, cœlo erravi, quemque
refutare volui, ejus mentem minime ſum aſſecutus.
Verun-
tamen Viri Doctiſſimi funditus evertiſſe me commenta veſtra
pronunciavere, quorum judiciis, etſi vos fortaſſe non ſtatis,
apud intelligentes tamen multo pluris futura reor quam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index