Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
21
21 (9)
22
22 (10)
23
23 (11)
24
24 (12)
25
25 (13)
26
26 (14)
27
27 (15)
28
28 (16)
29
29 (17)
30
30 (18)
< >
page |< < (43) of 672 > >|
5543De ignis loco. ſuperficiem Mercurij in ſubiecto vaſe premens ſuſtinet in fiſtulâ
cylindrum Mercurij æqualis grauitatis, aut etiam in inclinatam
fiſtulam extrudit è vaſe Mercurium vſque ad altitudinem per-
pendiculi digitorum 30, quia in plano inclinato minora ſunt
eiuſdem grauitatis momenta, quàm in perpendiculo, ac pro-
pterea præualet aëris grauitas;
quare in eadem fiſtulâ æqualis eſt
Mercurij altitudo, ſiue ampla, ſiue exigua ſit ſuperſicies Mer-
curij in vaſe?
cum tamen maior ſit cylindrus, & maior eius gra-
uitas, cuius maior eſt baſis ſub æquali altitudine:
igitur à maio-
re &
grauiore aëris cylindro plus Mercurij ſuſtinendum eſſet, vt
fieret æ quilibrium.
Dand. Cylindrum hunc aërium aſſerunt æqualis eſſe baſis
cum baſe cylindri Mercurialis in fiſtulâ, ac proinde æqualem eſ-
ſe vtriuſque cylindri grauitatem abſolutam, cum ſint altitudines
in reciprocâ Ratione grauitatum ſecundùm ſpeciem.
Maur. Ex omnibus igitur cylindris aërijs Mercurio vaſis in-
cumbentibus, &
æqualem baſim cum baſi fiſtulę habentibus,
vnicus eſt, qui Mercurio fiſtulæ obſiſtit, reliqui otiantur.
Ce-
do mihi hunc ſingularem cylindrum, cui peculiaris hęc cura
demandata eſt.
An qui proximus? an qui ad dexteram? an
qui ad ſiniſtram?
Sed ſi & reliqui graues ſunt, atque premunt
Mercurium vaſis, quare nihil habent virium aduersùs Mercu-
rium fiſtulæ?
haberent autem, ſi alia fiſtula pariter eidem vaſi
immergeretur.
Vtique in antliâ aquam propellente ex modiolo
in tubum, ſi embolus aquam modioli amplioris vrgeat per
digitum, fit cylindrus aquæ in tubo longior, quàm ſi pariter per
digitum vrgeretur aqua in modiolo tenuiori.
Similiter ſi Mercu-
rio vaſis immiſſa eſſet ad perpendiculum fiſtula vtrinque hians,
aptiſſimè congruens foramini operculi lignei exquiſitè reſpon-
dentis amplitudini vaſis, tum operculum impoſito pondere vrge-
ret ſubiectum Mercurium, hic vtique extruderetur ſurſum in fi-
ſtulam:
Iam ſi vaſorum ſuperficies inæquales eſſent, & par eſſet
ex eodem impoſito pondere operculi depreſſio in vtroque vaſe,
manifeſtum eſt plus Mercurij extrudi ex vaſe ampliore, quàm ex
minore.
Atquiidem, quod opercula illa, videntur præſtare aë-
rij cylindri incumbentes toti vaſorum inæqualium ſuperficiei.
Igitur plus virium habent in vaſe ampliore: id quod tamen
non reſpondet experimento.
Neque enim hìc res ſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index