Vitruvius, M. Vitrvvivs Per Iocvndvm Solito Castigatior Factvs Cvm Figvris Et Tabvla Vt Iam Legi Et Intelligi Possit, 1511
page |< < (23) of 256 > >|
5523TERTIVS particulæ ſunt eius numeri, Mathematici uero contra diſputantes ea re
perfectum eſſe dixerũt numerum, qui ſex dicitur, ꝙ is numerus habet par-
titiones eorum rationibus ſex numero conuenientes, ſic ſextantem vnum,
trientem duo, ſemiſſem tria, beſſem, quem λίοτροπ dicunt, quatuor, quin
tarium, quem πε***Τάμορον dicunt, quin, perfectnm ſex, Cum ad ſuppu-
tationem creſcat, ſupra ſex adiecto aſſe εΦε{mn}Τοπ, cum facta ſunt octo, quod
eſt tertia adiecta, tertiarium, quiέϖίΤος dicitur, dimidia adiecta cum fa-
cta ſunt nouem, ſeſquialterum qui νιμιός appellatur, duabus partibus
additis &
decuſſi ſacto, beſalterum, quemεϖιλίμοιροπ vocitant, in vnde-
cim numero quod adiecti ſunt quin quintarium, quod έϖιϖε***τάμοι-
ρον dicunt, Duodecim autem ꝙ ex duobus ſimplicibus numeris eſt effectus
λιϖλασίω***α, Non minus etiam quod pes hominis altitudinis ſextam ha
bet partẽ, ita ẽt ex eo quod perficitur pedũ numero, corpus his ſex altitu-
dinis terminando eum perfectum conſtituerunt, cubitum animaduerte-
runt ex ſex palmis conſtare digitiſ vigintiquatuor, Ex eo etiam uidentur
ciuitates græcorum feciſſe, vti quemadmodum cubitus eſt ſex palmorum,
ita in drachma quo eo numero vterentur, Illæ enim aereos ſignatos (vti
aſſes) ex æquo ſex quos obolos appellant, quadranteſ obolorũ, quæ alii
dichalca nonnulli trichalca dicũt, pro digitis vigintiquatuor in drachma
conſtituerunt, Noſtri autem primo decem fecerunt antiquum numerum,
&
in denario denos æreos aſſes cõſtituerunt, & ea re compoſitio nummi ad
hodiernum diem denarii nomen retinet, etiam quartam eius partem qđ
efficiebatur ex duobus aſſibus &
tertio ſemiſſe ſeſtertium uocitauerunt,
Poſtea, quoniam animaduerterũt utroſ numeros eſſe perfectos &
ſex, &
decem, vtroſ in vnum coniecerunt, &
fecerunt perfectiſſimum decuſſiſ-
ſexis, Huius autem rei authorem inuenerũt pedũ, E cubito enim cum dem-
pti ſunt palmi duo relinquitur pes quatuor palmorum, Palmus autem ha
bet quatuor digitos, ita efficitur vti habeat pes ſexdecim digitos, &
totidẽ
aſſes æracius denarius.
Ergo ſi conuenit ex articulis hominis numerum
inuentum eſſe, &
ex membris ſeparatis ad vniuerſam corporis ſpeciem ra-
tæ partis commenſus ſieri reſponſum, relinquitur vt ſuſcipiamus eos, qui
etiã ædes deorum immortalium conſtituentes ita membra operum ordi-
nauerunt, vt proportionibus &
ſymmetriis ſeparatæ at vuiuerſæ conue-
nientes efficerentur eorum diſtributiones.
A edium autem principia ſũt,
e quibus conſtat figurarum aſpectus:
& primum in antis quod græce παὼς
{α\’ν}ϖαρὰςασι dicitur, deinde proſtylos, amphiproſtylos, peripteros.
Pſeu-
dodipteros, dipteros, hypethros, Ho℞ exprimunt{ur} formatiões, his rõnib{us}.
In antis erit ædes, cum hẽbit in fronte antas parietũ, qui cellã circũcludũt,
&
ĩter antas in medio colũnas duas, ſupra faſtigiũ ſymmetria ea colloca-
tum, quæ in hoc libro fuerit perſcripta, Huius autem exemplar erit ad tres
fortunas, ex tribus, quod eſt proxime portam collinam.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index