Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
511 83
512 84
513 85
514 86
515 87
516 88
517 89
518 90
519 91
520 92
521 93
522 94
523 95
524 96
525 97
526 98
527 99
528 100
529 101
530 102
531 103
532 104
533 105
534 106
535 107
536 108
537 109
538 110
539 111
540 112
< >
page |< < (122) of 672 > >|
550122Diſſertatio Quarta. adhibita. Nervi ſiquidem non intercluduntur, quemadmodum
arteriæ &
venæ, valvulis regreſſum fluentis liquoris prohiben-
tibus, ſed plurimis funiculis ſeu filis conſtant (ſicut &
ſpinalis
medulla) inſtar caudæ equinæ, prout experimento comper-
tum eſt, iis per dies aliquos in aquâ maceratis.
Oriuntur ſæpè
capitis dolores ex pravo Chymo, qui ſanguini immiſcetur, &

ſolito circuitu delatus in caput, ſordes deponit in cerebri mem-
branis, quarum fibras proinde motu aſpero atque alieno illæ
cruciant.
Sed & aliquando doloris cauſam proximè ventriculo
ipſi tribuendam indicat, quod aſſumpto cibo aut potu ferè ſta-
tim ſedatur capitis dolor:
quia videlicet acidæ, ac ſalinæ parti-
culæ, quæ in ventriculo commotæ, &
in nervorum ductus
irruentes, nerveo liquori commiſcebantur, eumque immode-
ratè efferveſcere cogentes, nervos convellebant, &
ad cerebrum
uſque luem propagabant, ſuperingeſto cibo aut potu compri-
muntur, neque novâ irruptione invadunt nervos.
Similiter
adversùs morbos Cephalicos, Apoplexiam, Epilepſiam, Para-
lyſim, Vertiginem, &
ſimiles, multa præſcribuntur medica-
menta ſive Therapeutica, ſive Prophylactica, quæ per os
aſſumpta in ventriculum trajiciuntur, &
cum prædita ſint par-
ticulis tenuibus ſubtilibus, ac multum habentibus efficacitatis,
blandè ſe in liquorem nerveum inſinuant, ductuſque nervorum
explicant, ac per illos perreptando demum noxias particulas
ſpiritibus Animalibus immiſtas, quæ ſenſui aut motuiofficiunt,
exturbant.
Quamvis autem hujuſmodi medicamentorum ſales
volatiles, atque Spiritus Chymo admiſti valeant unà cum ſan-
guine per longas ambages tandem in cerebrum devehi;
ubi
tamen, abiectâ cunctatione, opus eſt præſenti ſubſidio, vix
aliter rem fieri poſſe concipio, quàm ſi tenuiſſimæ æquè ac
efficaciſſimæ particulæ in nervos (quibus ventriculus, præſer-
tim ſtomachus, abundat) illabantur, atque per eorum ductus
perreptantes, cum ſpiritibus complicatæ ad cerebrum deve-
niant, ubi promptè ſuam exerant efficacitatem.
Cum enim
nervi fibrillis plurimis, quaſi tenuiſſimis filis conſtent, particulæ
illæ intrà hujuſmodi fibrillas ſe inſinuant, eaſque quodammodo
explicant ſpiritibus animalibus conjunctæ;
ſed extremo nervi
oſculo ſe reſtituente, fibræ admiſſam particulam, ſuapte natu-
râ, mobilitate celerrimâ præditam ſurſum cum ſpiritu conjun-
cto extrudunt.
Cum verò plures minores ramuſculi nervei in
unum ampliorem ductum coëant, plures pariter particulæ
aſſumpti medicamenti concurrunt;
atque collatis viribus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index