Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
541 113
542 114
543 115
544 116
545 117
546 118
547 119
548 120
549 121
550 122
551 123
552 124
553 125
554 126
555 127
556 128
557 129
558 130
559 131
560 132
561 133
562 134
563 135
564 136
565 137
566 138
567 139
568 140
569 141
570 142
< >
page |< < (124) of 672 > >|
552124Diſſertatio Quarta. crudis vini ſpiritibus inquinati, confuſi, & perturbati nequeant
ſe ritè inſinuare in nervos, &
muſculos artuum ad corpus ſuſti-
nendum aut promovendum, ideò inſigniter temulenti colla-
buntur.
Nec diſpar erit de lolio philoſophandi ratio, ac de vino,
quandoquidem &
illud hominem facit ebrio ſimillimum,
Quando verò ex humorum colluvione, aut in utero, aut in,
hypochondriis, aut alibi redundante caput læditur, malum per
nervos ſenſim perreptare unà cum ſpiritibus cenſendum eſt,
dum calor pravæ fermentationis particulas noxias ſurſum per
nervos propellit.
Cum igitur in univerſum corpus per nervos
diffundatur ſpiritus, illi autem in ramos, &
minores ſubìnde
ſurculos diſtribuantur, contingere poteſt, ut ex membro malè
affecto per tenuiſſimos nervulos commiſceantur ſpiritui ſordes,
ſivè ſalinæ, ſivè ſulphureæ particulæ ſint, atque adeò repellatur
ſurſum ſuccus nerveus inquinatus;
qui ubi devenerit ad divortia
nervorum, (qui ſcilicet pertinent ad membrum male affectum,
&
qui ad aliud membrum propagantur) non amplius ſurſum
promoveatur, ſed ab influentibus ex capite ſpiritibus cogatur
deflectere in aliud membrum per conjugatum ramum nervo-
rum;
& proptereà membrum illud labem ſubeat ex conſen-
ſione, noxâ ſcilicet ab alio membro importatâ;
quandoqui-
dem ſuccus iſte nerveus inquinatus dum commiſcetur ſucco
nutritio per arterias illapſo, illum corrumpit, &
pravis humo-
ribus membrum inficitur.
Grad. Non rejecta hæc ſpirituum Animalium per nervos
in cerebrum repulſorum conjectura gradum præbet minimè
arduum ad aliquam ſenſuum, qui rerum nuntii &
interpretes
ſunt, notitiam conſequendam.
Nihil enim in ſenſum cadere
videtur abſque alicujus corpuſculi appulſu ad nervorum fibril-
las per organum ipſum diſtributas, &
ſecundùm eius amplitu-
dinem quodammodo expanſas, ferè inſtar floſculi illius, qui
nobis Italis *Ambretta* dicitur.
Eunti per ſingulos ſenſus res in
aperto eſt.
Tactus toto animantis corpore fuſus, ut omnes
ictus, omnéſque nimios &
frigoris & caloris appulſus ſentire
poſſit, utique ab irruentibus igniculis, aut ſpiritibus frigidi@
irritatur, &
percutientis corporis ictu pellitur: Narcoticis
autem medicamentis obtunditur:
Sic cum Dioſcoride, & Pli-
nio tradunt Memphite lapide trito, &
illito, unà cum aceto,
citrà periculum partes ſtupefieri, ita ut patientes cruciatum
non ſentiant.
Guſtatus eorum, quibus veſcimur, genera non
ſentit, niſi ſalibus potiſſimum ea oris pars commoveatur,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index