Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
551 123
552 124
553 125
554 126
555 127
556 128
557 129
558 130
559 131
560 132
561 133
562 134
563 135
564 136
565 137
566 138
567 139
568 140
569 141
570 142
571 143
572 144
573 145
574 146
575 147
576 148
577 149
578 150
579 151
580 152
< >
page |< < (126) of 672 > >|
554126Diſſertatio Quarta. tamen quaſi quoddam ſpiſſamentum, ſed tam in corpore callo-
ſo, quàm in corporibus ſtriatis, &
Medullâ Oblongatâ fibras
plurimas obſervârunt, qui in cerebri Anatome ſe diligentiùs
exercuerunt:
ex quibus ad alias quoquè cerebri partes ducitur
rationabilis conjectura cum non appareat inter partes ipſas no-
tabilis diſſimilitudo.
Jam verò animum advertamus ad ſonum,
qui percipitur ab aure admotâ extremitati longioris trabis, ſi
vel leviter in oppoſitâ extremitate percutiatur, aëre, qui trabis
meatus implet, recipiente vibrationem ſimilem illi, quam con-
cipit aër colliſus à corpore percutiente.
Immò & ſcrobiculo in
terrâ facto ſi quis noctu aurem admoveat, procul adventantes
pedites aut equites perſentiſcet.
Plinius lib. 10. cap. 69. obſer-
vans hominem vi ſentiendi ſuperari à multis, ait, *liquidiùs*
*audiunt Talpæ obrutæ terrâ, tam denſo atque ſurdo naturæ ele-*
*mento.
* Fieri igitur poteſt, ut extremitate nervi percuſsâ, ex-
tremi illi ſpiritus Animales incluſi impulſum concipiant, quem
antecedentibus ſpiritibus communicent uſque ad ipſam nervi
originem (aut etiam porrò aliis ſpiritibus juxta fibrarum du-
ctum) ipſis quoque fibrillis ex impreſſo impetu fluctuantibus.
Maur. Conveniunt hæc cum Ariſtotelis mente lib. 2. de,
Animâ tex.
51. aſſerentis *Senſus in eo, quod eſt moveri aliquid, & *
*pati, accidit.
* Sed nonnullam in dubitationem nos adducere poſ-
ſet duplex percuſſio, quæ contingit, altera quidem extremitatis
nervi organum conſtituentis facta à corpuſculis ipſum irritan-
tibus, altera verò cerebri à ſpiritibus in illud repulſis:
ambigi
ſcilicet poteſt, utrùm prior illa, an hæc poſterior percuſſio ſen-
ſum movere dicenda ſit.
Si Ciceronem lib. 1. Tuſc. quæſt. ante
med.
audierimus, *Nos ne nunc quidem oculis cernimus e a, quæ vide-*
*mus:
Neque enim eſt ullus ſenſus in corpore, ſed, ut non ſolùm Phyſici*
*docent, verum etiam Medici, qui iſta aperta, &
patefacta viderunt,*
*viæ quaſi quædam ſunt ad oculos, ad nares, ad aures à ſede animi*
*perforatæ.
Itaque ſæpè aut cogit atione, aut aliquâ vì morbi impediti*
*apertis atque integris &
oculis & auribus, nec videmus, nec audimus,*
*ut facilè intelligi poſſit animum, &
videre, & audire, non eas partes,*
*quæ quaſi feneſtræ ſunt animi.
* Si hæc, inquam, de humano ani-
mo à Cicerone dicta traducamus ad brutorum animantium,
ſenſum, de quo nobis eſt ſermo, neque ipſa dicenda eſſent oculis
cernere, aut auribus audire, ſed eâ cerebri parte, ad quam
repulſi ſpiritus animales appellunt.
Quemadmodum autem
ridemus eos, qui facultatem videndi tribuunt pupillæ, cum illa
ſit tunicæ uveæ foramen modò dilatatum, modò conſtrictum;

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index