Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
551 123
552 124
553 125
554 126
555 127
556 128
557 129
558 130
559 131
560 132
561 133
562 134
563 135
564 136
565 137
566 138
567 139
568 140
569 141
570 142
571 143
572 144
573 145
574 146
575 147
576 148
577 149
578 150
579 151
580 152
< >
page |< < (129) of 672 > >|
557129An igneæ ſint brutorum animæ. liſus ab organo vocis aër, idem multipliciter criſpatur, & tre-
mulus percutit tympanum:
quidni ſimiles vibrationes, atque,
variatas, interiori aëri eidem communicet, ex cujus appulſu ad
nervi Acuſtici fibras, ſpiritus quoquè Animales conſimili ratione
micent, &
ad cerebrum uſque fluctuantes, pro percuſſionis mo-
do, ſenſum auditionis perficiant?
Quod ſi tanta fuerit vis hujuſ-
modi percuſſionis, ut ſimili impulſu alios conſequentes ſpiritus
propellant in eam cerebri partem, ubi Natura ſedem memoriæ
conſtituit (quæ nec fluxa eſſe debet, nec dura, cujuſmodi eſſe
videtur cerebri cortex) ibi notam imprimunt, non quemad-
modum typus ceræ, ſed illi inſeruntur;
pro cujus impreſſionis
ratione fit deinde aut confuſa, aut explicata recordatio.
Porrò
ſi quis animum advertat, quàm multos eóſque tenuiſſimos ſpi-
ritus animales in exiguo pulicis, tam ingenti ſaltu ſe vibrantis,
corpuſculo eſſe oporteat, non dubitabit in hominis, aut cujuſ-
libet animantis perfecti memoriâ locum eſse plurimis ac ferè
innumeris ſpiritibus à ſenſu impreſſis.
Quemadmodum verò
lucem corporibus inſitam ab externa luce excitari diximus,
&
hanc repercuti ita modificatam, ut colorum varias ſpecies
exprimat, ita ſpiritus illos animales memorativæ parti impreſſos
probabile eſt vim retinere ſimilis vibrationis, ſi ab aliis incur-
rentibus ſpiritibus excitentur, ſivè illi prorſus ſimilem vim, ſivè
affinem obtineant.
Spirituum, licet non uno modo commoto-
rum, vim *affinem* voco, quando illi ſivè commiſti, ſivè proximi
ſimul fuere memoriæ impreſſi, ita ut alterutris excitatis alteri
pariter excitentur:
ſic quia auditâ aliquâ voce, aut ſono, canis
fuit percuſsus, retinet ſpiritus tum à ſono, tum à percuſſione,
impreſsos;
ideòque auditâ iterum ſimili voce non ſolùm recor-
datur vocis, ſed etiam percuſſionis, quam timens fugit:
Spiritus
ſiquidem illi excitati, atque juxtà ſuam indolem vibrantes, alios
quoquè concitant uſque ad locum, ubi primùm perfectus eſt
ſenſus, ac proinde ſimilem appetitûs motum efficiunt.
Non,
alia methodo ac de auditu, de cæteris pariter ſenſibus, ſervatâ
analogiâ, philoſophandum exiſtimarem.
An ita ſe res habeat,
fateor me ignorare, nec audeo mihi occulta illa, &
quaſi invo-
luta, quæ in cerebro geruntur, evoluendi facultatem uſurpare:
Si tamen rem ita ſe habere liceat opinari, mihi videor rem,
maximè obſcuram interpretando explanare.
Maur. Pro ſuâ admirabili atque ſingulari ſapientiâ Divinus
opifex animantium omnium, &
præſertim perfectiorum cor-
pora condidit, ac vitæ munera diſpoſuit, adeò ut, niſi nobis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index