Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Page concordance

< >
Scan Original
551 123
552 124
553 125
554 126
555 127
556 128
557 129
558 130
559 131
560 132
561 133
562 134
563 135
564 136
565 137
566 138
567 139
568 140
569 141
570 142
571 143
572 144
573 145
574 146
575 147
576 148
577 149
578 150
579 151
580 152
< >
page |< < (131) of 672 > >|
559131An igneæ ſint brutorum animæ. oblatâ commovetur (ſentire enim eſt *moveri & pati*, ut ex Ari-
ſtotele paulo antè innuebam) *Phantaſiam*, ſive *Imaginationem*
appellare licet:
cujus motus ſi extrinſeci organi impulſionem,
conſequatur, ipſum ſenſum videndi, aut audiendi perficit;
ſin
autem proveniat ex commotione ſpirituum in memoriæ the-
ſauro excitatorum, aut Recordatio dicitur, aut ſimplex Ima-
ginatio.
Hinc quia ſpiritus à memoria ad Phantaſiam ſluctuan-
tes, ab hujus fibris percuſſis iterum repercutiuntur, novâ im-
pulſione validiùs inſerunt cortici cerebri primos illos ſpiritus,
&
facultatem ſe eodem modo vibrandi augent; ex quo memo-
ria firmatur, &
quidem eò magis, quò quis diutiùs in eadem
ejuſdem rei cogitatione permanet, ſpiritibus impulſis atque
repulſis, ſæpiùs reciprocando.
Ideò aliqui Pythagoreorum mo-
re, ut notavit Cicero lib.
de Senect. exercendæ memoriæ gratiâ,
quid quoquo die dixerint, audierint, egerint, commemorant
veſperi.
Ex his, quas Ariſtoteles vocat Reliquias inhærentes
earum rerum, quas quis vigilans geſſerit, aut cogitârit, oriun-
tur ſomnia, prout hi aut illi ſpiritus ſtimulantur ab incurren-
tibus corpuſculis ex arteriâ ſanguinem deferente cerebrum,
invadentibus:
ex illorum autem perturbatione, atque incon-
cinno, &
inepto concurſu mirabiles interdum exiſtunt ſomnio-
rum ſpecies.
Hinc Plutarchus lib. de audiendis Poëtis ſub init.
ait, *Polypodis caput ſuaviſſimum eſu cum ſit, difficilem ſomnum fa-*
*cere, ac turbulenta &
abſurda viſa excitare creditur. * Aliquando
tamen ita ſine tumultu, &
ex ordine, phantaſmata affinia ex-
citantur, ut nihil abſurdum ſomniando vix à vigilante differre
dormiens videatur.
Voco autem *Phant aſmata affinia* non ſolùm
eos ſpiritus diverſos, qui copulati coivere ſocietatem, ut de voce,
&
percuſſione dicebas, Dandule, verùm etiam illas ſpirituum
complexiones, quarum pars aliqua ſimilis vibrationis faculta-
tem obtineat, licèt reliqua differat.
Sic ſi fuerint plures com-
plexiones duorum ſimplicium phantaſmatum, una A &
B. ,
altera Bet C, tertia Cet D.
, quarta Det E, prima habet affi-
nem ſolùm ſecundam, at reliquæ intermediæ habent affines
duas, hinc, &
hinc proximas. At ſi complexiones ſint trium,
aut plurium phantaſmatum ABC, BCD, CDE, DEF, EFG;

prima habet affines duas conſequentes;
ſecunda affinem habet
primam, &
præterea tertiam & quartam; tertia verò affines
habet duas priores, &
duas poſteriores; atque ita deinceps: eóque
plures habent affines, quò plurium phantaſmatum eidem rei
reſpondentium complexiones fuerint.
Vix autem contingit,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index