Vitruvius; Philandrier, Guillaume, Gvlielmi Philandri Castilionii ... In decem libros M. Vitruuii Pollionis de architectura annotationes, 1544

List of thumbnails

< >
1
1
2
2
3
3
4
4
5
5
6
6
7
7
8
8
9
9
10
10
< >
page |< < (38) of 430 > >|
5638GVL. PHIL. ANNOT. te reddendam. Occultis enim plumbeis tubulis erogata
ſuperne aqua, extructi eo lapidis genere fontium forni-
ces, perinde at ſi Tophis laqueati eſſent, et Pumice vi-
uo, stillas exudant, magno ſpectantium stupore &
oble-
ctamento.
Spronium vulgus nominat, fortaſſe quòd inde
stillæ aquæ tanquam exprimantur, vel ab aſperitate po-
tius, quaſi aſpronium, ſiue aſperonium.
Eſt enim propter
grumos, is lapis ſcaber.
Mirum autem videri non debet,
quod hoc loco &
alibi lapicidinas dicat, nam & lapicædi-
nas Iulianus pandect.
lib. 50. de verbor. ſigniſic. dicit,
Vter melius quam qui lapidicinas nulla ratione, aut nõ
fœlici neceſſaria ue metatheſi vocant, cũ a lapidibus cæ-
dendis appellatæ ſint, quas iam vſurpato Latinis voca-
bulo, Græci, latomias, &
latomos, qui lapides ad ædificia
eximũt, nominant.
IN VMBRIA, ET PI-
CENO, ET VENETIA AL-
BVS QVI ETIAM SERRA DEN-
TATA, VTI LIGNVM SECATVR.
Plin. lib. 36. cap. 22. In Liguria quo Vmbria, &
Venetia albus lapis dentata ſerra ſecatur.
Dentatam ve-
ro dixerunt qua molliores lapides exſecantur.
Nam alia
non dentata ſecantur marmora.
Id quod expreſſit Plin.
memorato.
22. cap. Serra (ait) in prætenui linea pre-
mente arenas verſando tractu ipſo ſecante.
Ad hoc, ad-
modum refert qua arena vtaris, craſſior enim laxioribus
ſegmentis terit, &
plus erodit marmoris, maius opus,
ipſa ſcabricia, polituræ relinquit, mollior autem leuius
atterit, &
veluti lingit, eò polituræ accommodatior pro-
ximior.
Illud quo animaduerti, interſecandum aſper-
giſolere aqua arenam.
De qua re fuſius in libro de

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index