Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis

List of thumbnails

< >
51
51 (31)
52
52 (32)
53
53 (33)
54
54 (34)
55
55 (35)
56
56 (36)
57
57 (37)
58
58 (38)
59
59 (39)
60
60 (40)
< >
page |< < (36) of 530 > >|
5636M. VITRVVII POLL.
DIVISIS angiportis, & plateis conſtitutis, arearum
electio ad opportunitatem &
vſum communem ciui-
tatis, eſt explicanda, ædibusſacris, foro, reliquis q́;
locis
communibus.
Et ſi erunt mœnia ſecundum mare, area
vbi forum conſtituatur, eligenda proxime portum:
ſin
autem mediterranea, in oppido medio.
Aedibus verò
ſacris, quorum Deorum maximè in tutela ciuitas videtur eſſe, &
Ioui, &
Iunoni, &
Mineruæ, in excelſiſsimo loco, vnde mœnium maxima pars
conſpiciatur, areæ diſtribuantur.
Mercurio autem in foro, aut etiam vti
Iſidi &
Serapi, in emporio. Apollini patriq́; Libero, ſecundum theatrum.
Herculi, in quibus ciuitatibus non ſunt gymnaſia neque amphitheatra,
ad circum.
Marti, extra vrbem, ſed ad campum. Itemq́; Veneri ad por-
tam.
Id autem etiam Hetruſcis aruſpicibus, diſciplinarum ſcriptis ita eſt
dedicatum, extra murum, Veneris, Vulcani, Martis fana ideo collocari,
vti non inſueſcat in vrbe adoleſcentibus ſeu matribusfamiliarum vene-
realibido.
Vulcaniq́; vi è mœnibus, religionibus & ſacrificijs euocata, ab
timore incendiorum ædificia videantur liberari.
Martis verò diuinitas,
cum ſit extra mœnia dedicata, non erit inter ciues armigera diſſenſio, ſed
ab hoſtibus ea defenſa, à belli periculo conſeruabit.
Item Cereri extra vr-
bem loco, quò non ſemper homines, niſi per ſacrificium, neceſſe habeant
adire:
cum religione caſte ſanctisq́; moribus is locus debet tueri. Cæterisq́;
dijs ad ſacrificiorum rationes, aptæ templis areæ ſunt diſtribuendæ.
De
ipſis autem ædibus ſacris faciendis, &
de arearum ſymmetrijs, in tertio &
quarto volumine reddam rationes:
quia in ſecundo viſum eſt mihi, pri-
mum de materiæ copijs, quæ in ædificijs ſunt parandæ, quibus ſint virtu-
tibus, &
quem habeant vſum, exponere, commenſus ædificiorum, & or-
dines, &
genera ſingula ſymmetriarum peragere, & in ſingulis volumini-
bus explicare.
IN CAPVT VII. ANNOTAT.
Extra murum, Veneris, Vulcani, Martis fana. ] Venerem, Vulca-
num, &
Martem veteres Hetruſcorum diſciplina moniti intra mœnium ſepta col-
locandos non putauerunt, quòd libidini, voluptati, incendijs, iurgijs, litib{us} præeſſent.
Eos in vrbe coluerunt, qui frugi eſſent, id eſt, qui eis rebus præeſſent, vnde ad ado-
leſcentiam &
matron{as} mali nihil deriuari poſſet, atque adeò qui prodeſſent. Ne-
que tamen perpetuum hoc fuit.
Quinimo & alios aliquando in vrbem ne obeſſent
adſciuerunt.
Nam febris fanum in palatio fuiſſe apud Ciceronem, Plinium, & Va-
lerium Maximum legim{us}.
Sicut Martis Vltoris templum ad forum Augusti
Ouidi{us} &
suetoni{us} conſtituunt. Veneris enim fuiſſe in foro Cæſaris vel ipſe Vi-
truui{us} docet lib.
III. cap. II. & apud Circum maximum Liui{us} collocat. Vul-
canum in circo Flaminio habuiſſe legitur, &
apud comitium fuiſſe ſcribunt

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index