Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (544) of 795 > >|
561544INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM
EXPERIMENTUM CLXXI.
Parallelopipedum Ulmi altum 0, 52. pollic. ad diſtantiam 8 pol-
lic.
a foramine fractum fuit a libris 9 {1/4}.
Obſervamus in his quatuor Experimentis Cohærentiam eſſe in
majori proportione, quam quæ eſt duplicata altitudinum;
quod
etiam poſtea deprehendi in Experimentis ab CXCII ad CXCVI.
ecce
enim in Tabella numeros calculo erutos, qui exprimerent Cohæ-
rentiam in altitudinis duplicata ratione.
11
Altitudines lignorum # 25. # 35. # 43. # 52.
Altitudinum quadrata # 625. # 1225. # 1849. # 2704.
Cohærentiæ in Experim. # 1 {113/128}. # 3 {23/32}. # 5 {89/128}. # 9 {1/4}.
Cohærentiæ ſecundum Calcul. # 1 {113/128}. # 2 {2209/3200}. # 5 {45609/80000}. # 8 {11664/80000}.
In ſuperioribus Experimentis dabantur Cohærentiæ Ligni Quer-
cici in minori proportione quam altitudinum duplicata, quare ali-
quando exceſſus ſupra hanc proportionem datur, aliquando defe-
ctus ab eadem, quod ab admiranda fibrarum flexilitate diverſa pen-
dere videtur:
Erant adhuc ad manus duo parallelopipeda ejuſdem
Ligni Ulmi, ſed quorum baſes erant quadratæ, cum quibus Expe-
rimenta cepi ſequentia.
EXPERIMENTUM CLXXII.
Parallelopipedum Ulmi 0, 35 poll. altum & latum ad diſtantiam
8 pollic.
a foramine frangebatur a libris 6 {1/2}.
EXPERIMENTUM CLXXIII.
Aliud parallelopipedum Ulmi, 0, 43 pollic, altum & latum, ad
diſtantiam 9 pollic.
a foramine frangebatur ab appenſis libris 10.
adeoque ad diſtantiam 8 pollicum geſtaſſet libras 11 {1/4}.
Ex quibus binis Experimentis tamen ſequeretur, Cohærentiam
non fuiſſe in ratione tam alta, quæ eſt duplicata altitudinum &

ſimplici latitudinum, quippe tum parallelopipedum

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index