Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
561
561 (133)
562
562 (134)
563
563 (135)
564
564 (136)
565
565 (137)
566
566 (138)
567
567 (139)
568
568 (140)
569
569 (141)
570
570 (142)
< >
page |< < (134) of 672 > >|
562134Diſſertatio Quarta. tes vel ad perſequendum id, quod eſt naturæ conſentiens, velad
avertendum id, quod illa averſatur:
animal enim utitur motu
ſui corporis prono, obliquo, ſupino, etiamſi ignoret, quinam
muſculi ſint adhibendi, membráque flectit, contorquet, por-
rigit, contrahit;
immò homo ipſe motum ſæpe antè efficit penè,
quàm cogitet de motu, ut nos ipſi experimur, ſi quando ceſpi-
tamus, corpus in adverſam partem inclinantes, &
brachia,
jactantes.
Porrò ex hoc, quod cum vehementi appetitione ali-
quando conjungatur remiſſus &
languidus corporis motus,
fortaſſe non levem ducere poſſumus conjecturam diſſimilis na-
turæ ſpirituum, qui appetitioni, &
qui motui deſerviunt, ità ut
homo non æquè his ac illis abundet.
Quomodo verò Spiritus
iſti, qui ſunt motionis principia, in appetitûs poteſtate ſint, &

ab illo per hos potiùs quàm per alios nervorum ductus dirigantur,
non ſolùm me latet, ut plurima alia, ſed neque temerè divinans
aliquid dicere audeo, niſi quis me priùs doceat, qua ſpirituum
œconomiâ fiat, ut pullus nullam unquam à milvo expertus
moleſtiam illo viſo confeſtim ſub gallinæ alas pavidus confu-
giat, aut agnus vix dudum natus ad huc ignarus, quid ſibi jucun-
dum in Ovis matris ubere repoſitum ſervetur, ad illam occur-
rat, papillam avidus arripiat, atque ſugendo lac eliciat, aut
aviculæ, priùſquam ova edant, tam vario artificio nidos con-
ſtruant, eoſque tenuiſſimis plumis, quàm poſſunt, molliſſimè
ſubſternant, aut jumenta in prato multiplici herbarum genere
referto has ad paſtum eligant, illas ad medicamentum, &
ſex-
centa hujuſmodi, in quorum ſummâ ignoratione nos verſari
modeſtè fatendum eſt;
ſatiſque nos hæc interroganti feciſſe,
putamus, ubi dixerimus miro ordine ſibi congruere ea, quæ
ſapiens Natura condidit, certos actus ſuo quoſque tempore &

ordine præfiniens.
Dand. Propterea addendam animalibus, præter commemo-
ratos ſpiritus, animam plerique exiſtimant, quæ cognoſcendi,
appetendi, atque movendi virtute prædita ſpirituum Anima-
lium commotiones moderetur.
Verùm (rem ipſam loquor)
hæc aſſerens mihi videbar difficultatem eludere, non omninò
explanare.
Vel enim anima equi ex: gr: percipit, quos ſpiritus
commovere oporteat, ut avenam expetat, quos ut ad illam,
occurrat, quos ut illâ veſcatur:
vel omnino ignorat. Si ignorat,
perinde ſe habet, ac ſi careret facultate cognoſcendi, ideòque
ſpirituum commotio non indiget animâ moderatice:
Si dicatur
cognoſcere hoc ſpirituum diſcrimen, res eſt planè

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index