Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
561
561 (133)
562
562 (134)
563
563 (135)
564
564 (136)
565
565 (137)
566
566 (138)
567
567 (139)
568
568 (140)
569
569 (141)
570
570 (142)
< >
page |< < (135) of 672 > >|
563135An igneæ ſint brutorum animæ. cum hoc ab humani animi intelligentiâ remotum ſit: quotus
enim quiſque eſt, qui per ſummam confidentiam hoc ſibi com-
pertum eſſe aſſeveret?
Si igitur non niſi cognatione quadam
conſenſuque naturæ conſpirant Spiritus in motum, ut hi qui-
dem phantaſiæ fibras percellant, illi in cor irruant, alii in muſ-
culos influant, quid opus eſt brutis animantibus aliam inſuper
naturam addere, à qua regantur?
Mihi tamen à communibus
notionibus recedere nunquam placuit, niſi vehemens ratio ur-
geat:
ideò ſatius exiſtimo animam in brutis ſuperaddere ſpiri-
tibus, non tam ut ſit, quæ ſpiritibus moderetur, quàm ut ne,
deſit, quæ pro variâ ſpirituum motione variè percipiat, cognoſ-
cat, appetat:
quas functiones neque brutis negârim, neque ſatis
intelligo ſpirituum ipſorum poſſe proprias eſſe.
Quod ſi aliquod
im perium eidem animæ circa quaſdam ſaltem ſpirituum mo-
tiones tribuendum ſit, non eſt, cur nos torqueat nimiùm cogni-
tio ad iſtud neceſſaria:
Nam difficultas fortaſſe haud abſimilis
in ſpirituum humanorum commotione eſſe videtur:
Nos enim
ratione utentes oportuit habere in noſtrâ poteſtate cupidita-
tum aut iræ impetus, non quidem ne commoveantur, ſed ne
effrenati nos rapiant in devia, &
in præceps; propterea ſpiri-
tuum ſaltem aliquorum, adeòque &
linguæ, & plurium mem-
brorum motus cohibere poſſumus, ne corpus animi perturba-
tionibus omninò ſerviat, quamvis phantaſiæ motum aliqua,
conſequatur appetitûs commotio, voluntate non conſentiente.
Sic intellectus ſpeculativus, ut docet Ariſtoteles lib. 3. de Animâ
tex.
46. Sæpè intelligit terribile aliquid, non jubet autem timere, ſed
cor mouetur;
ſi autem delectabile, pars aliqua alia.
Maur. Validiori argumento niti videntur, qui ex aliquorum
animalium aliis præſtantium docilitate, ſolertiâ, calliditate, &

quaſi prudentiâ, perinde atque ſi ratiocinarentur, &
media,
cum fine conferrent, putant ſatis probari animas, quæ ſint na-
turæ ſpecie diſpares, illis tribuendas præter diſſimilem corpo-
rum temperationem &
formam. Sed ubi univerſum huma-
num genus mente percurro, alios deprehendo truncos, &
ſtipi-
tes, bardos, ſtupidos, hebetes, tardos, alios acutos, perſpicaces,
ingenioſos, argutos, alios in opificiis, alios in ſcientiis, hos qui-
dem in his, hos verò in illis laudem habentes, alios in virtutem,
alios in vitia propenſos, nec tamen inter homines animarum,
diverſitatem ſecundùm ſpeciem comminiſci audemus, diſſimi-
litudinem hanc omnem, in Spirituum Animalium diſparem
naturam, at que variam ſive phantaſiæ, ſive corporeæ

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index