Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

List of thumbnails

< >
561
561 (133)
562
562 (134)
563
563 (135)
564
564 (136)
565
565 (137)
566
566 (138)
567
567 (139)
568
568 (140)
569
569 (141)
570
570 (142)
< >
page |< < (138) of 672 > >|
566138Diſſertatio Quarta. formam corporis organici. Neque igitur ſolus leo, neque ille,
pariter cum leænâ, in conceptu gignunt catuli animam, quæ
vitam tribuat corpori nondum efformato:
genitoris autem,
dignitatem minuat, qui dixerit à patre aliquid tantùm materiæ
fœtui effingendo ſubminiſtrari, &
à matre demum formam,
hoc eſt animam procreari, ubi membra fuerint conformata.
Quod ſi animæ particulam à genitore cum ſemine tradi, quæ
deinde facto à genitrice additamento, ſivè ejuſdem, ſivè diverſæ
naturæ, perficiatur, concederent, jam animam non adeò ſim-
plicem naturam adſtruerent, ſed (id quod renuunt) ex plurium
complexione conſtitutam.
Ad hæc ſubdubitabam, an ſolùm
certo in membro, ex quo univerſum corpus moderaretur, col-
locanda eſſet hujuſmodi anima tanquam in regiâ, an verò om-
nes diffuſa per artus ſingulis particulatim adeſſet, ut eos regeret.

Si qua peculiaris ſedes animæ ſtatuatur, nonne per ſolos ſpiritus
reliqua membra viverent, quamvis animæ expertia?
Fortaſſe
non locum alium congruentiùs aſſignabunt præter cerebrum,
ex quo ad motus omnes effluunt Spiritus Animales, ſinè quibus
nulla animantis actio perficitur.
Verùm cum nulla ſit cerebri
pars (quod enim de Glandulâ Pineali confidenter ab aliquibus
aſſeritur, ab Anatomicis improbatur) in qua omnium nervo-
rum fibræ coëant, ſicut poſt meſſem æſtate equarum trituran-
tium capiſtra equiſonis manu contineri videmus, &
regi, maxi-
mam ſaltem cerebri partem, cujuſmodi ſunt corpus Calloſum,
corpora ſtriata, medulla oblongata, Cerebellum, animâ imbui
neceſſe eſt.
Atqui cum capitis & totius corporis mole cere-
brum quoquè ipſum ſenſim augetur:
igitur anima aliarum,
atque aliarum particularum additamento creſcit;
ſicut & incre-
mentum illa caperet, ſi cuncta membra vituli in bovem eva-
dentis informaret:
Contra verò ubi corpus macie extabuerit,
dicendum eſſet plurimas animæ partes periiſſe, immò nonnun-
quam vix aliquid primæ animæ ſupereſſe, cum vix pauculæ
quædam corporis primigeniæ partes permanere concedantur.

Cuinam autem cauſæ effectrici novam illam particularum
animæ acceſſionem tribuerem?
neque enim mihi ſatisfacie-
bam aſſerendo has à proximis animæ veteris particulis effici.

Porrò tam variè præparatas video ſubiectæ materiæ partes,
oſſa, carnem, membranas, ut dividuę animę particulas ęgrè
concipiam homogeneas, ita ut ejuſdem naturę ſit particula,
animę, quę nunc primùm in oſſe augeſcente efficitur, cum eâ,
quę carnem additam imbuit:
os quippe à carne magis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index