Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (139) of 672 > >|
567139An igneæ ſint brutorum animæ. videtur, quàm Veſpa ab Ape, quibus animas tribuunt ſpecie
diverſas.
Propterea fortaſſe, ut ſe ab hiſce omnibus aliiſque,
difficultatibus expedirent, ſatius exiſtimârunt aliqui brutis ani-
mantibus tribuere animam individuam quidem &
partibus
carentem, ſed univerſum corpus, &
ſingulas quaſque ejus par-
tes, tum in primo ortu, tum in incremento, afficientem:
Qui-
bus adſtipulator facilè accederem, niſi me deterreret tanta cum
humano animo ſimilitudo.
Præterquam quod etiam diviſo in
duas partes corpore lumbrici, aut vïperę, utramque partem
adhuc vivere indicat motus, nec tamen eandem animam utro-
bique conſiſtere auderem concedere:
his autem ſi animam,
dividuam eſſe affirmem, cur cęteris negem, non habeo ſatis
ſolida argumenta.
Maur. Nos nobis ipſos fortaſſe fucum facere metuendum
eſt in hac brutorum animantium conſideratione, cùm eorum,
quę nos intelligendo, volendo, reminiſcendo experimur, voca-
bula inflectimus ac traducimus ad illorum perceptiones atque
appetitiones:
verùm tam arcto nexu animus rationalis cum
corpore jungitur, ut id, quod ille pręſtat, ſejungere nequeamus
ab illis mutationibus, quas animales ſpiritus animi motuum
comites moliuntur in corpore:
ac propterea, ut conjecturâ
aliquâ aſſequamur, quid cęteris animantibus contingat (quan-
doquidem omnibus ſpiritus Animales neceſſarios eſſe inficiari
non poſſumus) attendendum eſt, an illi ſufficiant;
neque hæ-
rendum in vocibus ut plurimum translatis, quę potiùs oratio-
nem ornant, quàm rem ipſam explicent.
Sic ſenſus rerum
nuntios &
interpretes dicimus; an continuò huic metaphorę
ſuperſtruenda eſt Philoſophica opinio?
Phantaſma vocamus
rei obirctæ imaginem, fortaſſe quia in intimâ oculi parte quaſi
pictura apparet rerum obiectarum ſimilitudinem referens,
quemadmodum in obſcuro conclavi per exiguum foramen ex-
cepti radii in papyro effingunt imaginem eorum, quę in proſ-
pectu ſunt poſita:
non tamen in cerebro pariter ſimulacrum
ſeu idolum, quod mens contempletur, cogitare debemus:
ut
enim hoc concederetur iis, quę ſub aſpectum cadunt, quęnam
eſſet figura vocum, quas audimus?
quę forma dulcedinis, quam
guſtamus?
quę caloris, quo urimur, effigies? quę lineamenta
odoris, quo delectamur?
Sed propriis atque aptis vocibus caren-
tes facilè patimur rem per ſe obſcuram mutatis atque translatis
nominibus explicari;
non eſt tamen illis preſsè inſiſtendum.
Hinc fateor me aliquando ſatis mirari non potuiſſe

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index