Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 2: Opera geometrica. Opera astronomica. Varia de optica

Page concordance

< >
Scan Original
81
82 367
83 368
84 369
85 370
86 371
87 372
88 373
89 374
90 375
91 376
92
93
94
95 377
96 378
97 379
98 380
99 381
100 382
101 383
102 384
103 385
104 386
105
106 386
107
108 387
109
110 389
< >
page |< < (345) of 568 > >|
57345EPISTOLA. lib. 8. qui totus eſt de Proportionalitatibus.
Porro ſuperfluam me ais operam ſumpſiſſe, cum priores
duas corporum rationes numero exhibui, ex quibus tertia
vobis definienda erat;
illas enim autor operis Geometrici, ſi
credimus, multo antè quàm ego edidiſſem, imo quàm ipſe
editus eſſem, perſpectas habuit aliiſque demonſtravit.
Quæ-
ſo curnon explicuit igitur, noſque ea levavit moleſtia?
Nam
certum erat plurimum ad abſolvendam quadraturam, ſi mo-
do abſolvi poſſet, eorum notitiam conferre debere, planéque
eſſe neceſſariam.
Sed vobis cuncta perinde nota dici video
quæ cognoſci poſſe aliquâ ſaltem ratione imaginamini, at-
que ea quæ liquido comperta fuerint.
Itaque ad propoſ. 43.
lib. 10. me remittis, in qua utramque rationem notam fieri
aſſeris.
Illa vero non magis ipſas expedit quam propoſitio
poſtrema ejuſdem libri, rationem quæ ſit inter circulum &

quadratum diametri.
Prorsus huic ſimile eſt quod de Para-
bolica ungula reſpondes.
Videlicet jam à triginta annis ex-
ploratum habuiſſe autorem tuum, quænam ſit illius ad cy-
lindrum ſuum proportio.
Equidem ex iis quæ jam tradide-
rat, erui illam poſſe faſſus ſum;
ipſum vero adhuc cujuſmo-
di foret neſciviſſe, ſatis evidens argumentum videbatur,
quod eam non expromeret.
Neque enim credibile, cujus theo-
rematis gratia duodeviginti propoſitiones elucubraſſet, id
tanquam ſuperfluum non eſſe adſcripturum, ſi tam nullo ne-
gotio inveniri poſſe ſperaret.
Parum intererat utrum propo-
ſitione illud dignatus fuiſſet, (quod noluiſſe eum dicis) an
corollario tantum.
Sed nec in corollario ratio illa uſpiam ex-
preſſa eſt.
Nam in eo quod adducis, hoc ſolum legitur,
methodum traditam eſſe qua ratio ungulæ ad cylindrum quo
continetur, inveſtigari queat, eamque notam fore, ſi quo-
rundam inter ſe corporum rationes inventæ fuerint.
Atqui &
horum corporum rationes, &
ex iis quæ ſit inter ungulam
cylindrumque ſuum analogia, lectoribus diſquirenda relin-
quuntur:
idque ipſe non neſcis. Quare non ſatis ingenue hic
me diſſimulationis arguis, ubi ipſe contra quam ſentias, ſcri-
bere videaris.
Jam vero de palmari errore quem mihi impingis

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index