Vitruvius, De architectura libri decem ad Caesarem Augustum, omnibus omnium editionibus longè emendatiores, collatis veteribus exemplis
page |< < (37) of 530 > >|
5737DE ARCHITEC. LIB. II. nyſi{us} Halicarnaſſe{us}, & Sext{us} Pompei{us}. Malam Fortunam in exquilijs tem-
plum habuiſſe Ciceronis &
Plinij confirmatione docemur. Socordiæ verò ad Auen-
tini montis radices fuiſſe memini legere apud Liuium, ſed Murtiæ nomine.
A belli periculo conſeruabit. ] Muto præpoſitionem à in coniunctio-
nem &
, ex fide manu ſcripti codicis.
Et de arearum ſymmetrijs. ] Nihil muto, ſed tantum moneo meli{us},
commodi{us}\’ eſſe, ſi ſcribatur earum, vt in fine libri ſecundi legitur.
Sed vt dixs
nihil muto, legentium volo integrum ſit arbitrium.
8[Figure 8]
M. VITRVVII
POLLIONIS DE ARCHI-
TECTVRA LIBER
SECVNDVS.
PRAEFATIO.
DINOCRATES Architectus cogitatio-
nibus &
ſolertia fretus, cùm Alexander re-
rum potiretur, profectus eſt à Macedonia ad
exercitum, regiæ cupidus commendationis.
Is è patria à propinquis & amicis tulit ad
primos ordines &
purpuratos literas, vt adi-
tus haberet faciliores, ab eisq́;
exceptus hu-
manè, petijt vti quamprimum ad Alexan-
drum perduceretur.
Cùm pollicitieſſent, tar-
diores fuerunt, idoneum tempus expectan-
tes.
Itaq; Dinocrates ab ijs ſe exiſtimans illudi, ab ſe petijt præſidium.
Fuerat enim ampliſsima ſtatura, facie grata, forma, dignitateq́;
ſumma.
His igitur naturæ muneribus confiſus, veſtimenta poſuit in hoſpitio, &

oleo corpus perunxit, caputq́;
coronauit populea fronde, leuum hume-
rum pelle leonina texit, dextraq́;
clauam tenens inceſsit contra tribunal
regis ius dicentis.
Nouitas populum cùm auertiſſet, conſpexit eum Ale-
xander, &
admirans, iuſsit ei locum dari vt accederet, interrogauitq́; quis
eſſet.
At ille, Dinocrates, inquit, Architectus Macedo, qui ad te cogita-
tiones &
formas affero dignas tuas claritate. Nanq; Athon montem

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index