Aristoteles; Strato <Lampsacenus>; Theophrastus, De coloribvs libellvs

List of thumbnails

< >
51
51 (45)
52
52 (46)
53
53 (47)
54
54 (48)
55
55 (49)
56
56 (50)
57
57 (51)
58
58 (52)
59
59 (53)
60
60 (54)
< >
page |< < (51) of 213 > >|
5751IN LIB. DE COLORIBVS.
Abſolutis primis, ſimplicibúſque coloribus; mix-
tos, qui medii, &
ſecundi quoque nuncupantur, ag-
greditur.
Verùm bifariam hi pertractari poſſunt, vel
vt veri colores, qui ex albo, &
nigro generantur, quo
modo eos libro de Senſu explicauit Ariſtoteles:
vel
vt conflantur ex mixtione colorum, tam apparentiũ,
quàm verorum.
atque hoc pacto de iis agit hîc au-
thor, addens ea, quæ in Ariſtotele deſunt:
& iccirco
plures hoc loco mixtionis cauſæ recenſentur.
Ad
hæc, horum colorum aliqui dicuntur fieri ex albo &

nigro proximè, &
immediatè, vt puniceus, purpu-
reus, viridis, coeruleus;
atque hi medium locum te-
nent.
Alii ſunt infra medium, vt fuſcus, & flauus. defi
ciunt enim, ille à nigro, hic ab albo.
Priores verò,
quos diximus medium locum occupare, diuerſis pro
portionibus diſtant ab extremis, velut paulò pòſt do-
cebimus.
Sunt præter enumeratos nonnulli, qui ex
mediorum colorum mixtione gignuntur, atque hi
ferè innumeri ſunt, vt declarabimus.
Cæterùm vt
verba excutiamus, ſcire licet, album &
nigrum inter
ſeinuicem miſceri, vel ſeruata ratione, vt ait libro de
Senſu Ariſtoteles;
hoc eſt ſeruata certa quadam, &
rationabili proportione, puta dupla, ſeſquialtera, aut
ſeſquitertia.
Cúmq. ita inter ſe commiſcentur, quem
admodum aſſerit Alexander eodem libro, colores
viſum oblectant, cuiuſmodi ſunt viridis, cœruleus &

purpureus.
Imò fuſcus, cœruleus, præterquàm quod
viſui ſunt iucundiſsimi, ſaluberrimi quoq.
iudican-
tur, vt optimè docet Galenus, lib.
primo de Sympto-
matum cauſis, cap.
vii. & maximam præbent viſioni
defatigatæ, ſanæ tamen, vtilitatem.
non enim eam di-
ſcriminant, vt albus, &
ſplendidus; neque ipſam co-
gunt, ac extingunt, veluti niger.
nam cùm fuſcus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index