570142Diſſert. IV. Anigneæ ſint brutor. animæ.
poreę conveniat, duplicem animam homini, corpoream alte-
ram, & ſentientem, alteram rationalem & incorpoream con-
cedere neceſſe erit. Scio tamen duplicem animam nobiles Phi-
loſophos minimè abſurdam putâſſe in homine modò ſua ſer-
vetur menti pręſtantia, cui in multis illius natura pareat, &
ſubiecta ſit: per illam ſcilicet corpoream animam humani cor-
poris membra pręparantur ad mentem ſuſcipiendam; quam,
propterea tunc à Deo fœtui inditam communiter exiſtimant,
quando in materno utero ad ſe movendum idoneus eſt. Cum
autem dubitari nequeat, quin mores quidam, atque propenſio-
nes, maximè in vitia, pertineant ad corporeum appetitum, qui
utique facultas eſt animę ſentientis, frequenti autem experi-
mento comprobatum ſit ex parentibus in filios traduci pecu-
liares quaſdam proclivitates gentilitias; quid prohibet, ne,
harum cauſa referatur in Spiritus Animales fœtûs, quibus
temperationem fecerint ſpiritus à parentibus accepti? Quod ſi
hoſce Spiritus Animales quis renuat Animę vocabulo donare,
non eſt contendendum; modò ſimiles in homine ac in brutis
concedantur facultates corporeę ad exercendas functiones, quę
ad vitam ſenſitivam pertinent: has enim animæ rationali tri-
buere tanquam cauſæ effectrici, ſupervacaneum videtur, cum
ſatis ſit poſſe humanam animam ex rationis arbitrio moderari
aliquos Spirituum Animalium motus. Verùm hæc extra,
ordinem dicta ſint: Nam quę ad humanam animam ſpectant,
aliis diſputanda relinquimus: illa nimirum nihil habet cum
igne commune, de quo nobis eſt ſermo: Cujus ignis notio cum
Spiritus atque Sales volatiles complectatur, non ſunt omninò
explodendi, qui affirmaverint igneas eſſe brutorum animan-
tium animas, quâ ſaltem ex parte comprehendunt Spiritus
Animales, modò & animam agnoſcant propriè ſentientem
cognoſcentem atque appetentem: mihi ſcilicet, vobis in veſtrâ
ſentent â liberè manentibus, nefas duco à vulgi opinione rece-
dere. Ex his autem ſatis perſpicuè Rationalis animę dignitas
innoteſcit, cujuscognitiones, potiſſimùm Reflexę, atque rerum
à materiâ abſtractarum, longiſſimè diſtant à perceptionibus
brutorum, atque voluntatis humanæ motus ſępìſſimè adver-
ſantes impulſionibus Appetitûs ſenſitivi, longo intervallo poſt
ſe relinquunt appetitiones, quibus bruta urgentur.