Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of Notes

< >
< >
page |< < (150) of 672 > >|
578150Diſſertatio Quinta. ligentiam omninò accommodatum, & non potiùs, ut ejuſdem
Sapientiam atque Potentiam admiraremur.
Cumque afferrem
ſolem ſtetiſſe jubente Joſue, &
obediente Domino voci hominis,
atque ille Copernicoturiens Sacrum Scriptorem vulgi vocabulo
uſum diceret ob ſpeciem quietis, cum priùs ſol, licet quieſcens,
oculis hominum in terrâ commotorum ſpeciem exhiberet mo-
tûs, quemadmodum recedentibus à litore videntur turres urbeſ-
que recedere, cum tamen ſola navis moveatur:
Primùm autho-
ritatem SS.
Patrum oppoſui affirmantium ſacrorum librorum
vocabula non eſſe ad alienum ſenſum detorquenda, ſed juxta
uſitatam loquendi formulam interpretanda, niſi quid abſurdi
indè conſequatur:
Tum rogavi, utrùm ſi quis lunam non moveri
juſſam ſtetiſſe dicat, eam verè ceſſaſſe à motu intelligendum ſit:
annuenti illico repoſui ſcriptum eſſe Joſue 10. 12. Sol contra
Gabaon ne movearis, &
Luna contra vallem Ajalon. Steteruntque
Sol &
Luna. Quis autem probabiliter aſſerat, idem vocabulum
ne movearis, aut ſteterunt ſemel prolatum duplicem ſimul notio-
nem ſubire, alteram veram &
propriam, prout ad lunam refer-
tur, alteram alienam &
ſecundùm ſpeciem, prout de Sole,
uſurpatur?
Hinc digreſſi ſumus ad Phyſica aliquot argumenta
examinanda, quæ ille infirmare conabatur contendens illis non
ſatis probari tellurem reipſa non convolui:
ſed ingruens veſ-
pera diſputationem interrupit;
libenſque diſceſſi, nam cœpe-
rat diſputatio in concertationem declinare.
Quare cum domum
rediiſſem, atque conſtituerem adultâ nocte Plejades obſervare
(numeranti autem, quo tunc utebar Teleſcopio, ſtellas viginti
octo) quæ erant in Cœli plagâ Orientali, recentis diſputationis
recordatio obtulit anſam ſuſpicandi, utrùm quis per tubum
poſſet in ſtellam fixam aliquantulo ſaltem tempore obtutum
defigere, ſi Firmamentum immobile hæreret, ut Copernici
ſectatores autumant, &
Tellus ab Occaſu in Ortum convol-
veretur.
Statim itaque aſſumptâ noſtrâ latitudine Geogra-
phicâ gr.
45. neglectis minutis, non fuit difficile invenire diame-
trum noſtri Paralleli ad diametrum circuli maximi, ſcilicet
Æquatoris, eſſe ut 7.
ad 10. , quia verò eadem quoque eſt Ratio
tum peripheriarum, tum partium analogarum, adhæſi, ob
facilitatem calculos ſubducendi, ſententiæ tribuenti ſingulis
gradibus circuli maximi milliaria Italica ut minimum 60.
,
adeóque uni minuto reſpondent paſſus mille:
quapropter uni
minuto noſtri paralleli reſpondent paſsus Geometrici 700.
, qui
diviſi per 60.
, ut habeatur unum Minutum Secundum,

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index