5838M. VITRVVII POLL.
maui in ſtatuæ virilis figurã, cuius manu leua deſignaui ciuitatis ampliſ-
ſimæ mœnia, dextra pateram, quæ exciperet omnium fluminum, quæ
ſunt in eo monte, aquam, vt inde in mare profunderetur. Delectatus Ale-
xander ratione formæ, ſtatim quæſiuit, ſi eſſent agri circà, qui poſſent fru-
mentaria ratione cam ciuitatem tueri. Cùm inueniſſet, non poſſe niſi
tranſmarinis ſubuectionibus. Dinocrates, inquit, attendo egregiam for-
mæ compoſitionem, & ea delector: ſed animaduerto, ſi quis deduxe-
rit eo loci coloniam, fore vt iudicium eius vituperetur. Vt enim natus
infans ſine nutricis lacte non poteſt ali, neque ad vitæ creſcentis gradus
perduci, ſic ciuitas ſine agris, & eorum fructibus in mœnibus affluenti-
bus, non poteſt creſcere, necſine abundantia cibi, frequentiam habere, po-
pulumq́; ſine copia tueri. Itaq; quemadmodum formationem puto pro-
bandam, ſic iudico locum improbandum, teq́; volo eſſe mecum, quòd tua
opera ſum vſurus. Ex eo Dinocrates ab rege non diſceſsit, & in Aegy-
ptum eſt eum proſecutus. Ibi Alexander cùm animaduertiſſet portum
naturaliter tutum, emporium egregium, campos circa totam Aegyptum
frumentarios, immanis fluminis Nili magnas vtilitates, iuſsit eum ſuo no-
mine ciuitatem Alexandriam conſtituere. Itaque Dinocrates à facie di-
gnitateq́; corporis commendatus, ad eam nobilitatem peruenit. Mihi
autem, Imperator, ſtaturam non tribuit natura, faciem deformauit ætas,
valetudo detraxit vires. Itaque quoniam ab ijs præſidijs ſum deſertus,
per auxilia ſcientiæ, ſcriptaq́; (vtſpero) perueniam ad commendationem.
Cùm autem in primo volumine de officio Architecturæ, terminationi-
busq́; artis perſcripſerim, item de mœnibus, & intra mœnia arearum di-
uiſionibus, inſequaturq́; ordo de ædibus ſacris & publicis ædificijs, itemq́;
priuatis, quibus proportionibus & ſymmetrijs debeant eſſe, vti explicen-
tur, non putaui antè ponendum, niſi prius de materiæ copijs, è quibus col-
latis ædificia ſtructuris, & materiæ rationibus perficiuntur, quas habeant
in vſu virtutes expoſuiſſem, quibusq́; rerum natura principijs eſſet tem-
perata dixiſſem. Sed antequam naturales res incipiam explicare,
de ædificiorum rationibus vnde initia cœperint, & vti creue-
rint eorum inuentiones, antè ponam, & inſequar in-
greſſus antiquitatis rerum naturæ, & eorum, qui
initia humanitatis & inuentiones perqui-
ſitas, ſcriptorum præceptis dedi-
cauerunt. Itaque quem-
admodum ab his
ſum inſtitu-
tus, ex po-
nam.