Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (52) of 778 > >|
5852ALHAZEN ſtinctiuæ non eſt, niſi in parte ſuperficiei membri ſentientis, in quam peruenit forma rei uiſæ, cum
conſideratione remotionis rei uiſæ à ſuperficie uiſus.
Quoniam quantitas partis, in quam perue-
nit forma, nunquam erit niſi ſecundum quantitatem anguli, quem reſpicit illa pars apud centrum
uiſus.
Et non eſt inter remotionem rei uiſæ à ſuperficie uiſus, & remotionem eius à centro uiſus
in maiori parte diuerſitas operans in remotionem.
Et etiam iam declaratum eſt, [18 n 1. & 24.
25 n] quòd ſentiens comprehendit uerticationes, quæ ſunt inter centrum uiſus & rem uiſam, quæ
ſunt uerticationes linearum radialium, & comprehendit uerticationum ordinationem, & ordina-
tionem uiſibilium, & ordinationem partium rei uiſæ.
Et cum ſentiens comprehendit hæc: uirtus
diſtinctiua comprehendit, quòd iſtæ uerticationes quantò magis elongantur à uiſu, tantò magis
ampliantur ſpatia, quæ ſunt inter earum extremitates.
Et iſta intentio iam etiam quieta eſt in ani-
ma:
& præterea, quietum eſt etiam in anima, quòd lineæ radiales quantò magis elongabuntur à
uiſu, tantò erit res uiſa apud earum extremitates minor.
Cum ergo uiſus comprehenderit ali-
quam rem uiſam, & comprehenderit terminos eius:
comprehendet uerticationes, ex quibus com-
prehendet terminos rei uiſæ:
& uerticationes, ex quibus comprehendet terminos rei uiſæ, ſunt
lineæ continentes angulum, qui eſt apud centrum uiſus, quem reſpicit illa res uiſa, & ſunt lineæ
continentes locum uiſus, in quem peruenit forma rei uiſæ.
Cum ergo uiſus comprehenderit uer-
ticationes:
imaginabitur uirtus diſtinctiua extenſionem iſtarum linearum à centro uiſus uſque ad
terminos rei uiſæ:
& quando ſimul comprehenderit quantitatem remotionis rei uiſæ: imagina-
bitur quantitatem longitudinum iſtarum linearum, & quantitatem ſpatij, quod eſt inter extremi-
tates earum:
& ſpatia, quæ ſunt inter extremitates iſtarum linearum, ſunt diametri rei uiſæ. Et
quando uirtus diſtinctiua imaginabitur quantitatem anguli, & quantitatem longitudinum linea-
rum radialium, & quantitatem ſpatiorum, quæ ſunt inter extremitates earum:
comprehendet
quantitatem rei uiſæ ſecundum ſuum eſſe.
Verticationes autem, quæ extenduntur inter centrum
uiſus & terminos cuiuslibet rei uiſæ comprehenſæ à uiſu, comprehenduntur à ſentiente, & à uir-
tute diſtinctiua:
& ſentiens & uirtus diſtinctiua comprehendunt quantitatem partis uiſus, in
quam peruenit forma illius rei uiſæ.
Et cum uirtus diſtinctiua comprehenderit uerticationes li-
nearum radialium:
comprehendet ſitus earum inter ſe, & comprehendet appropinquationem ea-
rum inter ſe, & comprehendet qualitatem extenſionis earum:
& nihil remanet, quo completur
comprehenſio magnitudinis rei uiſæ, niſi quantitas remotionis rei uiſæ.
Et iam declaratum eſt in
qualitate comprehenſionis remotionis rei uiſæ, [24 n] quòd cuiuslibet rei uiſæ remotio com-
prehenditur à uiſu, aut certè, aut æſtimatione.
Et cum uirtus diſtinctiua comprehenderit ſitus li-
nearum radialium continentium terminos rei uiſæ, & quantitatem partis, quæ eſt inter ipſas li-
neas radiales, & ſuperficiem membri ſentientis, quæ eſt quantitas anguli, & imaginata fuerit ſi-
mul quantitatem remotionis rei uiſæ:
ſtatim imaginabitur quantitatem anguli, & remotionis ſi-
mul.
Et cum imaginata fuerit quantitatem anguli & remotionis ſimul, comprehendet quantita-
tem rei uiſæ ſecundum quantitatem anguli, & ſecundum quantitatem remotionis ſimul.
Et uir-
tus diſtinctiua imaginatur quantitatem remotionis cuiuslibet rei uiſæ comprehenſæ à uiſu, & i-
maginatur uerticationes continentes terminos illius, & per imaginationem iſtam perueniet ad i-
pſam forma pyramidis continentis rem uiſam, & quantitas baſis eius, quæ eſt res uiſa:
& ſic per-
ueniet ad illam quantitas rei uiſæ.
Et ſignificatio, quòd comprehenſio magnitudinis rei uiſæ ſit
per comparationem magnitudinis ad remotionem rei uiſæ, eſt:
Quia uiſus quando comprehen-
derit duo uiſibilia diuerſæ remotionis, & reſpicientia eundem angulum apud centrum uiſus:
ſci-
licet, ut radij tranſeuntes per extrema primi illorum, perueniant ad extrema ſecundi, & primum
illorum non cooperuerit totum ſecundum, & comprehenderit uiſus remotionem cuiuslibet illo-
rum comprehenſione certificata:
ſemper uiſibile remotius comprehendetur à uiſu uiſibili pro-
pinquiore maius.
Et quantò remotius uiſibile magis elongabitur, & uiſus certificauerit quanti-
tatem remotionis eius, tantò comprehendetur maius.
Verbi gratia: quando aliquis aſpexerit pa-
rietem remotum à uiſu remotione mediocri:
& certificauerit uiſus remotionem illius parietis,
& quantitatem eius:
& certificauerit quantitatem latitudinis eius: deinde appoſuerit manum u-
ni uiſui inter uiſum & parietem:
& clauſerit alterum oculum: inueniet tunc, quòd manus eius co-
operiet portionem magnam illius parietis, & comprehendet quantitatem manus eius in iſta diſ-
poſitione, & comprehendet quòd quantitas cooperta à manu ex pariete, eſt multò maior quan-
titate manus eius:
& uiſus ſimul comprehendet uerticationes linearum radialium, & compre-
hendet angulum, quem continent lineæ radiales.
Tunc ergo uiſus comprehendet, quòd angu-
lus, quem reſpiciunt manus & paries, eſt idem angulus:
& tunc etiam comprehendet, quòd
pars parietis cooperta manu eius, eſt multò maior manu.
Et cum ita ſit: uirtus diſtinctiua in illa
comprehenſione comprehendit, quòd remotius duorum uiſibilium diuerſæ remotionis, reſpici-
entium unum angulum, eſt maioris quantitatis.
Deinde quando quis in illa diſpoſitione uiſum
ſuum auerterit:
& aſpexerit alium parietem remotiorem illo pariete: & appoſuerit manum ſu-
am inter uiſum & illum parietem:
inueniet, quòd illud, quod cooperitur ex ſecundo pariete, eſt
maius illo, quod cooperitur ex primo.
Et ſi tunc afpexerit cœlum: inueniet quòd manus eius
cooperiet medium illius, quod apparet de cœlo, aut magnam portionem eius:
tamen aſpiciens
non dubitabit, quin manus eius nihil ſit reſpectu illius, quod cooperuerit de cœlo ſecundum ſen-
ſum.
Determinabitur ergo ex iſta experimentatione, quòd uiſus non comprehendit quantita-

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index