Weidler, Johann Friedrich, Jo. Friderici Weidleri Tractatus de machinis hydraulicis toto terrarum orbe maximis Marlyensi et Londinensi et aliis rarioribus similibus in quo mensurae prope ipsas machinas notatae describuntur, et de viribus earum luculenter disseritur

Page concordance

< >
Scan Original
51 41
52 42
53 43
54 44
55 45
56 46
57 47
58 48
59 49
60 50
61 51
62 52
63 53
64 54
65 55
66 56
67 57
68 58
69 59
70 60
71 61
72 62
73 63
74 64
75 65
76 66
77 67
78 68
79 69
80 70
< >
page |< < (48) of 214 > >|
5848CAPVT III. ad puteos, quibus molae imminent, aquaeductibus,
ſiue canalibus ſubterraneis perueniunt.
3. Moletrina, quae uenientibus Meldono prior occur-
11Fig. XIV.
Tab. IV.
rit, et iuxta quam molitoris aedes ſunt, repraeſentatur
fig.
14. et ſequentem membrorum conformationem ha-
bet.
Axis ligneus A ſuſtinet alas quatuor, quarum ra-
dii 24 pedes longiſunt.
componuntur autem iidem dua-
bus ex partibus.
brachia craſſiora in axis cylindro fir-
mata fortiora exiſtunt, nempe 15 dig.
ſpiſſa, his alia
incumbunt graciliora 8 dig.
in quibus regulae tranſuer-
ſae, ſiue baculi, 7 p.
longi pro uelis geſtandis immit-
tuntur.
Intra axem ligneum tanquam modiolum fer-
reus eſt, quem alae in orbem uertunt, nititur gemino
fulcro quadratis paruis ſubiectis ſignificato.
craſſus eſt
anteriore parte 7 dig.
poſteriore 6 dig. longitudo eius
6 p.
curuatur in medio ad rectos angulos, perpendicu-
lum reflexum eſt 10 dig.
mouetur intra patinas cupreas,
ne incendium efficiat attritus ferri celerrimus.
ab hoc
axe pendet truncus ferreus BHQ cuius extremo B
cupreus orbis inſertus et ferreis marginibus conſtrictus
eſt, ob modo commemoratam rationem.
portio BH
eſt 3 p.
longa, eidemque in H annectitur tolleno, ſiue
uectis ligneus HIK, circa axem in I uolubilis, cuius
extremo impoſitum eſt pondus K 1500 librarum, eum
in finem, ut dum retrahend@ ſunt emboli, hoc ipſo
motus adiuuetur.
4. Prope axem ligneum applicata eſt rota FG diam.
7 p. quam ambit circulus ligneus, ligneis baculis, ne a
rota diſcedat, cohibitus, hic circulus ita aptatur,
ut ope uectis H Fig.
15, laxari et ad rotam adduci que-
22Fig. XV.
Tab. IV.
at.
quando enim laxatur plus minusue, rota liberius
uoluitur, quando autem conſtringitur, affrictu eius
celeritas motus temperatur, uel idem omnino ſiſtitur.

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index