Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686

Table of contents

< >
< >
page |< < (159) of 672 > >|
587159De Cometis. Barbæ aut Caudæ nomen inditum eſt, Cometam eſſe pronun-
tiamus;
his detractis, ſimplex Facis vocabulum retinet. Ideò
inter Cometas numeratus fuit, quem anno 1527.
Jo: Vogelinus
obſervavit, &
duravit horâ unicâ cum quadrante, atque in
Palatinatu viſus eſt inſtar gladii, ut ſcribit Cornelius Gemma;
hoc diſcrimine remoto, inter Cometas non recenſeretur in
tam exiguo vitæ curriculo, &
tam brevi. Quod aliquot ſaltem
dies permaneat Cometa, ſinguliſque noctibus ſpectandum ſe
præbeat, ita tamen, ut neque ex horizonte emergere, neque
infra horizontem deſcendere terram circumeundo, neque per-
ficere circulum ſemper apparentem, compertum ſit, illum,
exiſtimarem, maximâ ſaltem ex parte, conflatum ex materiâ
ſublunari, &
ſolùm moveri ſimiliter ac Trajectiones. Hujuſ-
modi fuere Comete, quorum meminit Ariſtoteles lib.
1. Meteor.
cap.
7. *Omnes*, inquit, *qui noſtris temporibus viſi ſunt, ſinè occaſu*
*diſparuerunt in loco ſupra horizontem conſumpti paulatim, ita ut*
*neque ullius ſtellæ derelinqueretur corpus, neque plurium*.
At Come-
tas illos, quos in orbem ferri conſtat, ſi quidem in æthereâ
regione ſupra Lunam altiſſimè fulgeant, ſi quis urgeat, haud
invitus omninſo4;
ex materiâ ſidereâ, hoc eſt ex Planetarum aſpi-
rationibus, conflatos concederem.
Sin autem infra Lunam
ſint, ſidereos halitus majore ex parte, ſed &
non paucis terrenis
exhalationibus commiſtos, comprehendere cenſendi ſunt.
Sicut
enim apud nos, quia corpora quando ſuapte naturâ moventur,
gravia deſcendunt, &
levia aſcendunt, ſi levia gravibus mi-
ſceantur, motus ſequitur, pro ut horum aut illorum vis præpol-
let:
ita materia ſiderea in circularem motum prona etiamſi
terrenis exhalationibus miſceatur, illas ſecum rapit circa tellu-
rem in gyrum.
Hinc pro diversâ ipſorum halituum ſidereorum
naturâ, prout ab his aut illis Planetis prodierunt, &
pro variâ
illorum complexione, quatenus plures aut pauciores ex uno-
quoque genere fuerint, multiplex eſt &
varius Cometæ motus,
tum quo ad velocitatem, tum quo ad ſemitam, qua ad hanc
aut ad illam plagam Cœli declinat.
Quia verò halitus illi non
valido ac perpetuo nexu inter ſe cohærent, ubi cœperit Cometa
diſſolvi, fieri poteſt, ut aliquibus recedentibus reliqui halitus
alium motum, &
aliâ ſemitâ, inſtituant. Sic nobis conſideran-
tibus molem compoſitam ex pluribus naturis, alia eſt ſecun-
dùm ſpeciem gravior aquâ, &
infrà illam deſcendit; alia eſt
ſecundùm ſpeciem levior, &
innatat; alia ſecundùm ſpeciem
æqualis eſt, &
intrà aquam quieſcit, quocunque in loco

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index