Casati, Paolo, De igne dissertationes physicae, 1686
page |< < (160) of 672 > >|
588160Diſſertatio Quinta. tur: quod ſi gravitatis ſpeciem mutet moles, quæ innatabat;
deſcendit, ut cruſtulum in vini cyatho immiſſum initio innatat,
ſed aëre ſenſim abunte deprimitur, &
ad fundum uſque deſcen-
dit;
contra verò quod ſuâ gravitate fundum petiit, poſtmo-
dum aſcendit, ut cadaver hominis, cui nandi imperito aqua
animam intercluſit, poſt triduum enatat, cum putreſcens
intumuerit.
Dand. Si ex halitibus ſidereis Cometas etiam ſublunares
concreſcere dicamus, ut in illis diurnæ convolutionis princi-
pium &
Cauſam ſtatuamus, timebam, ne quis obiiceret, aut
nullos Cometas tellurem circumeuntes accendi, aut cœleſtem
materiam combuſtionis eſſe capacem, affirmandum eſſe.
Pri-
mum illud communi opinioni adverſatur;
alterum probabile
non videtur, cum è Planetis effluant, quos comburi poſſe nemo
niſi temerè concedat.
Mihi tamen illico ipſe reſpondi, non
omnia diverſi generis corpuſcula, quæ in unum Corpus coive-
re, ſimiliter obnoxia eſſe calori, aut æquè diſſolvi;
nam aurifex
ut argenteo vaſi aurum inducat, amalgama ex auro &
Mercu-
rio conficit, quo vas oblinat;
admoto autem igne Mercurius
avolat, ſed aurum argento cohæret.
Immò (id quod propiùs ad
rem noſtram facit) in carbone ignito partes aliquas avolare,
alias in cinere permanere videmus, quarum vi, utpote gra-
vium, deſcendit carbo.
Simili igitur ratione in Cometâ partes
ſulphureæ &
pingues incendi poſſunt integris ſidereis aſpira-
tionibus, quarum vi moles illa compoſita circa tellurem con-
vertatur, uſquequo materiâ ſulphureâ abſumptâ ſiderei halitus
pariter abſolvantur:
prout autem magis aut minùs compacta
fuerit materia, citiùs aut ſeriùs Cometa extinguitur;
arida
enim citò ardent, pinguia diutiùs;
& quo tempore olei libra
ardendo abſumitur, quantum ſtuppæ atque ſtipularum ad
fovendum ignem addi oporteret?
Non tamen concipio Come-
tam quaſi globum ſtuppæ ardentis oleo imbutæ nam ea, quæ
nos olim de carbone trito cum ceruſsâ ruditer commiſto dixiſſe
memini, ſuadent exhalationes ex tellure eductas, quamvis
inſtar carbonis aridas, ſi aliis halitibus ſulphureis &
pinguibus,
aut etiam ſidereis commifceantur, poſſe non incendi ſolùm, ſed
diu ardere.
Hinc, quia conceptus in intimis partibus fervor ad
circumpoſitam materiam depaſcendam propagari poteſt, acci-
dit aliquando Cometæ magnitudinem augeri, aut viciſſim
abſumptâ materiæ parte minui:
quamvis ad apparentis ma-
gnitudinis incrementum aut decrementum etiam

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original
  • Regularized
  • Normalized

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index