Ibn-al-Haitam, al-Hasan Ibn-al-Hasan; Witelo; Risner, Friedrich, Opticae thesavrvs Alhazeni Arabis libri septem, nunc primùm editi. Eivsdem liber De Crepvscvlis & Nubium ascensionibus. Item Vitellonis Thuvringopoloni Libri X. Omnes instaurati, figuris illustrati & aucti, adiectis etiam in Alhazenum commentarijs, a Federico Risnero, 1572

List of thumbnails

< >
41
41 (35)
42
42 (36)
43
43 (37)
44
44 (38)
45
45 (39)
46
46 (40)
47
47 (41)
48
48 (42)
49
49 (43)
50
50 (44)
< >
page |< < (53) of 778 > >|
5953OPTICAE LIBER II. tem magnitudinis rei uiſæ, niſi ex comparatione magnitudinis rei uiſæ ad quantitatem remotionis
eius cum comparatione ad angulum, non ex comparatione ad angulum tantùm.
Et ſi comprehen-
ſio quantitatis magnitudinis eſſet ſecundum angulum tantùm:
oporteret ut duo uiſibilia diuerſæ
remotionis, reſpicientia unum angulum apud centrum uiſus, uiderentur æqualia.
Et non eſt ita.
Quantitas ergo magnitudinis rei uiſæ non comprehenditur per diſtinctionem, niſi ex imaginatio-
ne pyramidis continentis rem uiſam à uirtute diſtinctiua, & eximaginatione quantitatis anguli py
ramidis, & ex comparatione baſis pyramidis ad quantitatem anguli eius, & ad quantitatem lon-
gitudinis eius ſimul.
Et hæc eſt qualitas comprehenſionis magnitudinis. Et propter multitudi-
nem conſuetudinis uiſus in diſtinctione remotionum uiſibilium, quando ſenſerit formam & remo
tionem rei uiſæ:
ſtatim imaginabitur quantitatem loci formæ, & quantitatem remotionis, & com-
prehendet ex congregatione iſtarum duarum intentionum magnitudinem rei uiſæ:
Sed tamen
quantitates remotionum uiſibilium ſunt collocatæ ſub magnitudinibus, quæ comprehenduntur
à uiſu.
Et iam prædictum eſt, [24. 25 n] quòd quædam quantitates remotionum uiſibilium com-
prehenduntur certè, & quædam æſtimatiuè.
& quòd illæ, quæ comprehenduntur æſtimatiuè, com
prehenduntur à ſimilitudine remotionis rei uiſæ ad remotiones ſibi ſimilium ex uiſibilibus certifi-
catæ remotionis:
& quòd remotiones certificatæ quantitatis ſunt illæ, quæ reſpiciunt corpora or-
dinata & continuata.
Et ex comprehenſione corporum ordinatorum continuatorum reſpicien-
tium ipſas à uiſu, & ex certificatione quantitatum illorum corporum, erit certificatio quantitatum
remotionum uiſibilium, quæ ſunt apud extremitates eorum.
39. Magnitudo diſt antiæ percipiturè corporib{us} communib{us}, inter uiſum & ui-
ſibile interiectis. 10 p 4. Idem 25 n.
REmanet ergo declarandum, quomodo uiſus comprehendat quantitates remotionum uiſibi-
lium refpicientium corpora ordinata continuata, & quomodo certificet quantitates corpo-
rum ordinatorum continuatorum reſpicientium remotiones uiſibilium.
Corpora ergo ordi-
nata continuata reſpicientia remotiones uiſibilium, ſunt in maiori parte partes terræ, & uiſibilia
aſſueta, quæ ſemper comprehenduntur à uiſu, & frequentius ſunt ſuperficies terræ, & corpus ter-
ræ interiacet inter ipſa, & corpus hominis aſpicientis.
Et quantitates partium terræ interiacen-
tium inter aſpicientem & uiſibilia, quæ ſunt ſuper faciem terræ reſpicientes remotionem iſtorum
uiſibilium à uiſu, ſemper comprehenduntur à uiſu.
Et comprehenſio quantitatum partium terræ
interiacentium inter aſpicientem, & uiſibilia, quæ ſunt ſuper faciem terræ, non eſt niſi ex menſu-
ratione illarum inter ſe à uiſu, & ex menſuratione partium terræ remotarum ab eo, ad partes ter-
ræ propinquas illi, quarum quantitates ſunt certificatæ.
Deinde ex frequentatione comprehen-
ſionis partium terræ à uiſu, & ex frequentatione menſurationis illarum à uiſu, comprehendet ui-
ſus quantitatem partium terræ, quæ ſunt apud pedes per cognitionem & aſsimilationem illarum
per ſimiles iam prius comprehenſas.
Viſus ergo quando aſpexerit partem terræ interiacentem in-
ter ipſum & rem uiſam:
cognoſcet quantitatem eius propter frequentationem comprehenſionis
ſimilium illi parti terræ.
Et iſta intentio eſt ex illis intentionibus, quas ſentiens acquirie à prin-
cipio quieſcentiæ.
Et ſic peruenient quantitates remotionum uiſibilium aſſuetorum figuratæ in i-
maginationem & quietem in anima, ita ut homo non percipiat qualitatem quieſcentiæ earum.
Vn
de uerò ſit principium comprehenſionis partium terræ interiacentium inter uiſum & uiſibilia, eſt,
ſecundum quod narrabo.
Principium eius, cuius quantitas certificatur à uiſu, eſt illud, quod eſt a-
pud pedes:
quoniam quantitas illius, quod eſt apud pedes, comprehenditur à uiſu & à uirtute di-
ſtinctiua, & uiſus certificat ipſam per menſuram corporis hominis.
Quoniam illud, quod eſt ex ter
ra apud pedes, ſemper menſuratur ab homine ſine intentione per pedes eius, quando ambulat ſu-
per ipſum, & per brachium eius, quando extendit manus ad ipſum.
Et omne, quod eſt prope ho-
minem ex terra, ſemper menſuratur per corpus hominis ſine intentione, & uiſus comprehendit il
lam menſuram, & ſentit ipſam:
& uirtus diſtinctiua comprehendit iſtam menſuram, & intelligit i-
pſam, & certificat ex ea quantitates partium terræ continuatarum cum corpore hominis.
Quanti-
tates ergo partium terræ propinquarum homini iam ſunt intellectæ apud ſentientem, & apud uir-
tutem diſtinctiuam.
Et iam formæ earum ſunt conceptæ apud uirtutem diſtinctiuam, & quietæ
in anima:
& uiſus comprehendit iſtas partes terræ ſemper, & ſentiens ſentit uerticationes, quę ex-
tenduntur à uiſu ad extremitates iſtarum partium apud comprehenſionem illarum à uiſu, & apud
conſiderationem corporis terræ à uiſu, & comprehendit partes ſuperficiei membri ſentientis, in
quas perueniunt formæ iſtarum partium terræ, & comprehendit quantitates partium, & quantita-
tes angulorum, quos reſpiciunt iſtæ partes uiſus.
Anguli uerò, quos reſpiciunt partes terræ pro-
pinquæ homini, intelliguntur apud membrum ſentiens ſecundum tranſitum temporis, & formæ
eorum ſunt conceptæ in anima.
Et quantitates longitudinum linearum radialium, quæ extendun
tur à centro uiſus ad extremitates partium terræ propinquarum homini, comprehenduntur à ſen-
tiente, & à uirtute diſtinctiua, & certificantur ab ea.
Quoniam uerò longitudines iſtarum uertica-
tionum ſemper menſurantur per corpus hominis ſine intentione:
ſi ergo homo fuerit erectus, &
aſpexerit terram apud pedes eius, erunt longitudines linearum radialium ſecundum quantitatem
erectionis hominis:
& uirtus diſtinctiua intelliget certè, quòd remotio interiacens inter uiſum &

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index