Huygens, Christiaan, Christiani Hugenii opera varia; Bd. 1: Opera mechanica

List of thumbnails

< >
51
51 (24)
52
52 (25)
53
53 (26)
54
54 (27)
55
55 (28)
56
56
57
57 (30)
58
58 (31)
59
59 (32)
60
60
< >
page |< < (32) of 434 > >|
5932CHR. HUGENII HOROL. OSCILL. neationem automati deſcriptionemque typis vulgaſſe; exem-
plaria, tum operis ipſius, tum libelli, quaquaverſum dimi-
ſiſſe.
Nam cum hæc ita omnibus nota ſint, ut nec teſtimo-
niis eruditorum, nec Bataviæ Ordinum actis, quibus poſ-
ſent, confirmari opus habeant, facile apparet quid de illis
exiſtimandum ſit, qui ſeptem poſt annis eandem conſtru-
ctionem, quaſi à ſe ſuisve amicis profectam, libris ſuis ven-
ditarunt.
Qui vero Galileo primas hic deferre conantur, ſi
tentaſſe eum, non vero perfeciſſe inventum dicant, illius
magis quam meæ laudi detrahere videntur, quippe qui rem
eandem, meliore quam ille eventu, inveſtigaverim.
Cum
autem vel ab ipſo Galileo, vel à filio ejus, quod nuper vo-
luit vir quidam eruditus, ad exitum perductum fuiſſe con-
tendunt, horologiaque ejusmodi re ipſâ exhibita, neſcio
quomodo ſibi creditum iri ſperent, cum vix veriſimile ſit
adeo utile inventum ignoratum manere potuiſſe annis totis
octo, donec à me in lucem ederetur.
Quod ſi deditâ operâ
celatum fuiſſe dicant, idem hoc intelligunt à quolibet alio
poſſe obtendi, qui ſibi originem inventi arrogare cupiat.
Itaque probandum quidem id foret, neque eo magis ad me
tamen quicquam pertineret, niſi unà quoque oſtendatur, id
quod omnes latebat, mihi ſoli innotuiſſe.
Et hæc quidem
neceſſariæ defenſionis cauſa dicenda fuere.
Nunc ad ipſius
automati conſtructionem pergamus.
11[Figure 11]

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index