Musschenbroek, Petrus van, Physicae experimentales, et geometricae de magnete, tuborum capillarium vitreorumque speculorum attractione, magnitudine terrae, cohaerentia corporum firmorum dissertationes: ut et ephemerides meteorologicae ultraiectinae

Table of Notes

< >
< >
page |< < (578) of 795 > >|
595578INTRODUCTIO AD COHÆRENTIAM parallelopipedum in Exp. VIII. etiam ad diſtantiam 3 pollic: fractum
fuit a granis 17708.
Sunt vero hæ quantitates in hac proportione,
4219.
17708: : 1, 4 {822/4219}.
Priſma in Exp V. fractum fuit ad diſtantiam 4 pollicum a fora-
mine, pondere 3180 granorum:
parallelopipedum ad eandem di-
ſtantiam fractum fuit in Exp.
VII. a granis 13279. ſunt hæ quan-
titates in hac proportione 3180.
13279: : 1, 4 {559/3180}.
Ex quibus Experimentis liquet manifeſto, Cohærentiam priſmatis
K L M, eſſe ad eam parallelopipedi K S R M, uti 1 ad 4.
nam fractio-
nes in hiſce Experimentis ſunt negligendæ, quia a minimis circum-
ſtantiis oriuntur.
Reſpondebant ita calculo Experimenta cum materia rigida in-
ſtituta, explorandum erat an corpora flexilia eodem modo ſeſe ha-
berent:
adeoque factum eſt ex Ligno Quercico parallelopipedum,
cujus altitudo K S in Tab.
XXV. fig. 5. erat 0, 11 pollic: latitudo
K M 0, 22 pollic.
hujus extremo uno immiſſo foramini quadrato,
alteri prominenti 7 pollicibus appendi potuerunt ponduſcula, quo-
rum ſumma ſimul cum momento propriæ gravitatis erat 8429 gra-
norum, tum valde inflexum ruptum fuit,
Deinde ex eodem Ligno factum eſt Priſma Trigonum K L M, cu-
juslatitudo K M erat 0, 22 pollic:
altitudo L P 0, 11 pollic: cujus, poſt-
quam foramini immiſſum erat, extremo eminenti 7 pollicibus appen-
di potuerunt grana 3109 habita ratione momenti gravitatis, ſed ma-
gis inflexum fuit, quam parallelopipedum, antequam frangebatur.
Abludit hoc Experimentum a demonſtratione in Propoſitione ex-
hibita, nam Priſma tantum ferre debuiſſet grana 2107.
ſi ejus Co-
hærentia quadruplo minor illâ Parallelopipedi fuiſſet:
Oritur hæc
aberratio a majori flexilitate Priſmatis, tenuioris ſubſtantiæ quam
parallelopipedum eſt, hinc antequam frangitur plus inflectitur,
ſed multo plus ponderis gerit.
Confeci aliud parallelopipedum ex Ligno Quercico, cujus latitudo
K M 0, 20 pollic:
altitudo PM o, 10 pollic. quod foramini immiſ-
ſum quadrato, ab extremitate prominente 5 pollic:
geſſit una cum
ſuo pondere 6929 grana, tum valde inflexum fractum fuit.
Ex eodem parallelopipedo fabrefactum eſt Priſma Trigonum
K L M.
quod etiam 5 pollic: extra foramen prominebat, cujus

Text layer

  • Dictionary

Text normalization

  • Original

Search


  • Exact
  • All forms
  • Fulltext index
  • Morphological index